Articulus 22
De rememorandis ac recolendis hora tertia.
SALVATUS. — Tertia hora te, innocens Agnus Dei, Judæi suis linguis crucifixerunt, clamantes: Tolle, tolle, crucifige eum. Tunc te mendose ac graviter accusabant.1 Ab Herode quoque et suis contemptus et alba veste illusus, o Sapientia Dei, fuisti.2 Tunc te Regem gloriæ erubescibiliter nudaverunt, crudelissime flagellaverunt, sacratissimum tuum caput spinea perforaverunt corona atque arundine percusserunt, indutumque purpura conspuerunt, percussionibus, irrisionibus et omni ludibrio inhumaniter tractaverunt.34 Hæc omnia mansuetissimo pertulisti silentio et corde tranquillo; et vultu in terram humillime fixo, stetisti coram Pilato.5 Tunc infelices Judæi tibi Sancto Sanctorum latronem seditiosumque prætulerunt, et te crucifigi rabidissime petierunt.67 Sic tandem morti adjudicatus, bajulans tibi crucem ignominiosissime es eductus, sequente te et inæstimabiliter condolente Matre tua dulcissima: quæ, te disponente, ad sui ipsius meritum ac omnium nostrum juvamen, omnibus istis interfuit.
Tunc, o Domine et Salvator, suscitati sunt falsiloqui contra faciem tuam, contradicentes tibi; collegerunt furorem suum in te, ac vultu minaci infremuerunt contra te dentibus suis.8 Tenuerunt cervicem tuam, confregerunt te et posuerunt te sibi quasi in signum;9 vulneraverunt lumbos tuos, et conciderunt te vulnere super vulnus.10 Negaverunt te regem ac Dominum suum, dicentes: Non est ipse. Petieruntque virum homicidam donari sibi, te vero auctorem vitæ crucifigi petebant.1112 Ideo pervenit super eos ira Dei usque in finem. Tu, o Domine, vulneratus es propter iniquitates nostras, attritus es propter scelera nostra;13 disciplina pacis14 et reconciliationis nostræ (qua Deo Patri sumus reconciliati) super te, cujus livore sanati sumus.1516 Tunc, o Leo fortissime de tribu Juda, sicut ovis ad occisionem ductus es, et quasi agnus coram tondente obmutuisti, atque ut agnus mansuetus ductus es ad immolandum.17 Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilaverunt fremueruntque dentibus, et dixerunt: Devoravimus; en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus.18
Deprecor, Christe altissime, ut propter hæc omnia ab omni vitiorum læsione nos cures, ac crucem post te spiritualiter efficaciterque portare nos facias, tuam quoque dignissimam passionem nostræ memoriæ indelebiliter imprimas.
Footnotes
Chapter 23 of 28