Articulus 25
De revolvendis hora vespertina.
SALVATUS.1 — Hora vespertina es, o Domine, de cruce depositus, atque a divinissima Matre tua devotissime mox susceptus, deploratus, deosculatus, deinde reverenter sepultus, ipsa vix permittente se avelli2345
Luc. xxiii, 48. a corpore tuo. Omnis turba quoque eorum qui aderant ad spectaculum istud quod te moriente fiebat, percutientes pectora sua redibant, pensantes quantum erat commissum in te. Porro te sepulto, mox benignissimam tuæ purissimæ virgineæ Matris mentem, ex consideratione totius fructus tuæ saluberrimæ passionis, consolatione non parva recreasti ac relevasti. Quam et aliqui magni Ecclesiæ tuæ Doctores arbitrati sunt et scripserunt, in tota tua passione non minus esse gavisam ex fructu tuæ passionis seu ex consideratione salvationis humani generis merito tuæ mortis, quam contristatam ex passionis tuæ dolore.
Tunc, o omnis adversariæ atque aeriæ Thren. III, 53. potestatis devictor præinclyte, lapsa est in lacum sepulcri caro tua, et posuerunt super te lapidem, et sepulcrum tuum factum Is. XI, 10. est gloriosum. Dedistique impios pro sepultura et divites pro morte tua : quia et merito tuæ passionis ac sepulturæ plurimos iniquorum et infidelium convertisti ac Patri tanquam munus dedisti ac obtulisti, atque in pœnam tuæ occisionis perfidos reprobosque Judæos dedisti manibus Romanorum. Ibid. LIII, 9. C
O Domine, merito horum fac nos tibi consepeliri ac abscondi ab omni vanitate et inquietudine sæculi hujus. Imo da nobis te in cordibus nostris sepelire in sinceritate conscientiæ nostræ, et per tuam sacramentalem susceptionem te indesinenter habere nobis gratiose spiritualiterque præsentem.
SALVATOR. — O quam libenter exaudiam omnes has preces ex corde et ore illorum qui hoc modo meam quotidie recoluerint passionem !
Footnotes
Chapter 26 of 28