Skip to the text

Articulus 19

Qualiter de sero, antequam eat dormitum, debeat se homo excitare in memoria dominicæ passionis.

SALVATUS. — In cœna novissima, quam tu, Rex cœlorum, cum tuis habuisti discipulis, corpus tuum sanctissimum ac pretiosissimum sanguinem nobis dedisti ac reliquisti in animarum nostrarum refectionem, et in perpetuum ac incessabile memoriale tuæ ad nos ardentissimæ dilectionis et tuæ pro nobis acerbissimæ passionis, atque ad copiosum et multiplex nostræ salutis subsidium :1 quatenus sicut semel temetipsum pro nobis immolaturus eras Deo Patri in cruce, ita usque in finem sæculi in Missæ officio immoleris eidem in hoc sacramentali mysterio pro expiandis nostris quotidianis excessibus, ad impetrandum nobis gratiarum charismata ac gloriæ dona, ad laudandum et glorificandum ac honorandum Deum pro omni caritate, pietate et munificentia sua ad nos, atque regratiandum ei pro universis beneficiis suis ab ipso per te nobis collatis. In hoc quoque, o Domine et Salvator, dedisti nobis perfectissimum totius sanctæ dilectionis exemplum ac documentum, quoniam summa dilectio est, se ipsum dilecto conferre, et se totum ejus utilitatibus, necessitatibus ac saluti exponere. Hinc in eadem cœna et hora, quod opere demonstrasti, verbo jussisti : Hoc est (inquiens) præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.23 Deinde, o Deus majestatis immensæ, humilitatem commendasti, implesti ac præcepisti, ante humiles illos discipulos, imo et ante sceleratissimum traditorem, te curvando atque eorum pedes lavando et extergendo, protinusque tantum exponendo mysterium : Scitis (inquiens) quid fecerim vobis ? Exemplum vobis exhibui, ut et vos ita faciatis ; et qui major est vestrum, tanto plus humiliet se in omnibus. Has duas virtutes, quarum una, videlicet caritas, est omnium domina, vertex, forma et finis virtutum, altera, hoc est humilitas, omnis virtutis est fundamentum, tu, magister virtutum, recessurus a nobis, nos specialiter exemplo, verbo ac jussione docuisti, ut quicumque cupit tuus esse discipulus ac minister, in his duabus virtutibus primo atque potissime se ipsum exerceret.456

Deinde pro nostra multiplici informatione ac subventione, vehementissimam angustiam, pœnalissimam formidinem ac mœrorem gravissimum spontanee assumpsisti, ut veram in te esse humanitatem ostenderes, ac merito tantæ afflictionis, formidinis ac mœroris, virtutem et gratiam nobis concederes vincendi et evadendi omnem inordinatum pavorem, sæcularem tristitiam et infernalem angustiam. Deinceps a discipulis elongatus, ter Patrem rogasti, suæ tamen paternæ ac voluntariæ dispositioni petitionis tuæ exauditionem sapienter cum resignatissima obedientia commendasti, dicendo : Non quod ego volo, sed quod tu.7 Per quæ docuisti nos seorsum frequenter et fervide, prudenter et obedienter orare, ita ut in his de quibus sumus incerti an expediant nostræ saluti, sicut in evasione malorum pœnalium, tuæ committamus voluntati petitionis nostræ effectum.891011121314 Tunc, o Domine, sanguinem quoque et aquam sudasti, ut sanguis redimeret, aqua lavaret, et merito sanguinei hujus sudoris ab inæstimabili illo horrore nos erueres quem in die judicii sustinebunt iniqui :15 qui horror tantum in illis posset sudorem extorquere sanguineum, quod natarent in illo.

Per præfatam illam tuam, Domine Jesu Christe, perfectissimam caritatem et omnem ipsius liberalitatem ac meritum, in virtute caritatis nos jugiter perfice, et gratiæ tuæ affluentiam nobis infunde. Per tantam etiam tuam humilitatem, obsequiositatem atque dignationem, omni humilitate affectibusque illius me imple. Sed et merito tanti tui timoris ac mœroris, tantæ angustiæ et pressuræ, ab omni inordinata formidine, a mortifera sæculi hujus tristitia, ab ira ventura, ab infernali angustia purgatoriique pressura nos libera et præserva, passionum quoque reformationem gratiosissime dona. Demum merito tuæ sanctissimæ trinæ orationis, fac nos te instanter ac perseveranter cum omni prudentia et obedientia invocare.

SALVATOR. — Tales orationes in commemoratione meæ passionis mihi oblatas et afflictionum atque virtutum mearum meritis innitentes, libenter et copiose soleo exaudire.

Footnotes

  1. Matth. 7, 26-28. ↩

  2. Joann. xv, 12. ↩

  3. Ibid. 12, 15. ↩

  4. Eccl. xii, 20. ↩

  5. Luc. xxii, 26; ↩

  6. Luc. xii, 5. ↩

  7. Marc. xiv, 36. ↩

  8. Matth. xvi, 64. ↩

  9. Joann. xvi, 22. ↩

  10. Matth. xvi, 63. ↩

  11. Joann. xvi, 19. ↩

  12. Luc. xvi, 1. ↩

  13. Ibid. 12. ↩

  14. Luc. xxii, 44. ↩

  15. Marc. xiv, 65. ↩

Chapter 20 of 28