Skip to the text

Articulus 26

Qualiter ex consideratione passionis Filii Dei ad superbeatissimæ Trinitatis et incomprehensibilis Deitatis contemplationem ascendatur præcipuam.

SALVATOR. — Nosti quod etiam juxta philosophos, intellectus humanus ex sua imbecillitate ita se habet ad immaterialium ac divinorum notitiam, quemadmodum visus vespertilionis ad intuitum luminis solis : cujus utique lux tanto est visibilior ex sua natura, quanto sincerior atque a corpulentia purior ; sed visus vilis illius aviculæ, ex organi sui indispositione ac debilitate, in lucis illius puritatem ac sincerum figi non valet intuitum. Sic immateriales substantiæ, et præsertim increata essentia, ex sua natura tanto sunt cognoscibiliores et contemplabiliores, quanto a materia ac potentialitate immuniores. Verum mentis humanæ invalida acies eas nequit sinceriter intueri quamdiu in sua remanet naturali infirmitate, potissime in turbulentia passionum, in inquietudine vitiorum, in fœditate peccati, in negligentia et torpore ac sensuali affectione. A quibus omnibus oportet eam in primis purgari, deinde lumine fidei adjuvari, spe firmari, caritate quoque proficere, sicque in donis Spiritus Sancti excrescere. Et quanto se diligentius custodierit a peccatis, et in præsentia divinæ majestatis sollicitius vixerit, seque magis timorate habuerit, atque pro donis gratiæ, pro profectu et obtinenda perfectione viscera pietatis divinæ affectuosius, frequentius instantiusque oraverit, tanto Sol sapientiæ infinitæ, Oriens lucis æternæ, Deus liberalitatis immensæ, qui naturaliter bonus et bonitas ac caritas est interminata, copiosius eam illuminabit, validius inflammabit et de rationibus instruet credendorum.

Quumque paulatim cœperit esse purgata, perfecta, heroica seu divina, in virtutibus fortiter stabilita, ab omni inordinata reflexione ad se munda et libera, Creator omnipotens, purarum mentium sponsus, ipsam totaliter occupabit, gratiose præveniet, mirabiliter ac repente præstringet et intime applicabit sibi eamdem. Imo in divitias gloriæ rapiet illam, in regionem lucis immensæ, in qua lucide caligabit, feliciter oberrabit, nequiens eum quem quærit, quem diligit, ad quem suspirat, sicuti est in se ipso invenire aut intueri : in quem tamen tam fervide fertur, quem tam intenta acie intuetur, de cujus majestate immensa, excellentia infinita, felicitate, perfectione et gloria prorsus illimitata tam vehementer et dulciter admiratur, ad cujus amœnitatem pulchritudinemque immensam, tam puram, summam et incomparabilem complacentiam concipit, habet ac tenet, quod alienata defluensque a se ipsa, in deitatis illius oceanum prorsus demergitur, et increati ignis suavi incendio inconsumptibiliter uritur, ac urendo, ab eo quod inordinate suum est, omnino consumitur. Ibi tunc plus et clarius videt quam reversa ad se exprimere queat. Porro, quo in caritatis ardore ac dono sapientiæ exstat perfectior, eo diutius manere potest in hujuscemodi elevatione, raptu regioneque lucis, et quo ipsi Sponso æterno placuerit eam ita diuturnius detinere, amplecti ac fecundare.

Quumque juxta præhabita, debeas Christi passionem variis modis recolere, modus ille quo recordaris ad condolendum ac imitandum, præcipue purgat a passionibus et peccatis, a negligentiis, levitatibus atque ignaviis, ac per hoc in virtutibus moralibus, præsertim in ipsa patientia, mansuetudine, humilitate, fortitudine, obedientia, te exercitat, fovet ac crescere facit, sicque ad illuminationem te aptat divinam. Modus vero recolendi hanc passionem ad exsultandum, regratiandum, admirandum, propinquius fortiusque disponit ad hoc. Itaque quanto quis in his modis recolendi passionem meam quotidie intensius et instantius exercitaverit et occupaverit se juxta formam expressam, eo celerius, imo et perfectius atque exuberantius, ad apicem et acumen contemplationis, ad sapientiam unitivam, hoc est ad tertium ac supernum doni sapientiæ gradum, puta ad mysticam theologiam, ad caritatem prorsus flammigeram, perducetur.

Verum, ut tactum est, necesse est viam purgativam præcedere, et per practicam seu ethicam tanquam per januam introire, apprehendere et degustare theoricam. Oportet mentem ab omni privato amore radicitus expurgari, ut nequaquam diligas te in te, sed pure in Deo, atque ab omni obliqua reflexione ad te, ab omni propriæ promotionis, vanæ delectationis commodique carnalis appetitu sis depuratus, sicque zelo boni communis, fervore divini honoris, affectu omnis boni vere honesti totaliter accendaris, nec aliud quam justitiam esurire sitireque noveris. Non solum a peccato, sed ab occasione quoque peccandi, quasi a facie fugias colubri.1 Venialia quasi mortalia abhorreas ac devites peccata: quia qui timet Deum nihil negligit;2 et nisi instanter tenueris te in timore Dei, cito subvertetur domus conscientiæ tuæ; nec diu vitat mortalia, qui cum ingenti diligentia venialia non devitat.3 In cibo, potu, somno, vestitu, colloquio atque solatio ab omni te compescas excessu. Dei præsentiam indesinenter perpende; omnemque locum quo fueris, omnem actum quem feceris, voca: Dominus videt.4 Atque cum Elia dicas assidue: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.5 Hoc verbum in memoria ruminare non cesses, ut sis animal mundum;6 et in omni distractione ad verbum hoc reduc cordis tui intuitum, sicque eleves te ad Deum.

Itaque mente tua sic præparata, Dominus gratiarum cum grandi exuberantia descendet in eam, et erunt omnia in corde tuo clarissima, serena, jucunda; sicque luce sapientiæ, imo donorum luminibus divinorum copiose impleta, in ipsam increatam lucem et in superpulcherrimam Deitatem, in supervoluptuosissimam Trinitatem figes aciem intellectus sincere, luminose ac fervide, prout huic vitæ exstat possibile. Tunc clare perspicies quemadmodum Dominus Deus tuus sit in se ipso simplicissimum, perfectissimum ac prorsus incircumscriptibile esse, in quo est, imo quod est, omnis (id est perfecta) beatitudo et gloria, omnis pulchritudo ac opulentia, omnis dulcedo et sapientia; et quidquid excogitari potest ad excellentiam nobilitatemque spectare, ipse est et in ipso est. Et quanto in hac contemplationis specie magis excreveris, tanto limpidius acutiusque videbis quam incomprehensibilis sit ipse altissimus Deus: ita quod a plena comprehensibilitate ipsius et comprehensiva intuitione ejus omnis mens creata, etiam Beatorum, deficit infinite. Sic unieris ei tanquam prorsus ignoto, loquendo de ista incomprehensiva notitia qua res tam perfecte ac plene cognoscitur sicut ex sua comprehensibilis est natura, ita quod quasi inter terminos capacitatis et cognitionis ipsius cognoscentis continetur atque concluditur. Quemadmodum stans ad ripam Oceani, conspicit Oceani substantiam, utpote aquam, non tamen longitudinem, latitudinem aut profunditatem Oceani potest visu attingere, sed hoc est ei Oceanum intueri, non posse ipsum visu metiri; porro visus cæcutiens nec ipsam aquam Oceani potest clare conspicere: sic Beati in patria cernunt quidem Deitatis essentiam (unde et aliquo modo comprehensores vocantur), non tamen queunt ipsius penetrare infinitatem, nec ipsam intelligere tam perfecte sicut ex sua natura intelligibilis exstat; viatores vero Deitatis essentiam in se ipsa in hoc exsilio nequeunt contueri.

Insuper ex hac simplicissimæ et actualissimæ Deitatis contemplatione, ad supergloriosissimæ Trinitatis contemplationem te erige et conscende. Attende quod sicut Deus est bonitas pura et infinita, ita in ipso est fecunditas prorsus immensa: sicque Deus se ipsum plene et comprehensive et omnino perfecte intelligendo, id quod de se comprehendit atque intelligit, hoc intra se æternaliter invariabiliterque profert et exprimit, ac sui ipsius conceptum ac verbum ad intra gignit ac loquitur, et hoc verbum est perfecta ac naturalis imago Dei Patris et unigenitus Filius ejus, in quo quidquid Patris est, plenissime splendet. Pater quoque et Filius, quum unius et ejusdem sint voluntatis et sibi invicem sint plenissime complacentes, se invicem intuendo ac diligendo, communem spirant amorem, nexum osculumque amborum et supersuavissimum amplexum eorum.

Contemplare pro posse, quemadmodum in hac superessentiali et superfelicissima et superjucundissima Trinitate quælibet divina increata ac adoranda Persona se ipsam et alias ambas clarissime intuetur, et infinito dilectionis ardore seu intensive infinito essentiali amore diligit. Pater vero et Filius etiam notionali ac personali amore, qui est Spiritus Sanctus, se diligunt mutuo. Jam hic, si potes, reverenter ac dulciter, amorose et hilariter, sinceriter et humiliter contemplare quemadmodum Pater æternus cum infinita complacentia, delectatione, lætitia, Unigenitum suum superpulcherrimum intueatur et superardentissimæ dilectionis vehemente complectatur eumdem; similiter Filius Patrem, Pater quoque et Filius Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus Patrem et Filium. Ecce hæ supersanctæ et reverendissimæ Personæ cum voluptate penitus infinita fruuntur se invicem, et cum infinita gratulatione se invicem contemplantur, amant et amplexantur. O quam superinfinite dulcis est complacentia, intuitio ac dilectio illa! Huic superbenedictæ Trinitatis felicitati ac gloriæ omnes cives superni cum summa et inæstimabili reverentia quasi attoniti adstant, intime gratulantur ac profundissime inclinantur: sicque felicitatem illam et gloriam clare ac facialiter intuendo, æstuantissime diligendo atque dulcissime degustando, consortes ejus redduntur.

Præterea intuere quomodo in superdignissima Trinitate sit omnis ac perfectissima ratio mutuæ dilectionis et complacentiæ sanctæ. Rationes quippe amandi alium sunt bonitas et perfectio, communicatio, propinquitas, similitudo, cognitio, beneficentia et amor amati ad amantem. Quumque tres adorandæ Personæ sint penitus coæquales, constat quod in qualibet earum sit bonitas, sanctitas, sapientia, perfectio infinita. Pater quoque totam suam bonitatem, perfectionem et gloriam, plenissime, indivise eamdemque numero communicat Filio, itemque Pater et Filius Spiritui Sancto: et ita est ibi communicatio mutua, summa atque perfecta. Hinc rursus est ibi propinquitas maxima, quum Filius a Patre immediate gignatur, et Spiritus Sanctus ab utroque tanquam ab uno principio producatur, et quod inter personas tam coæquales similitudo sit maxima. Quælibet demum superclarissime aliam noscit, et ab alia scit se diligi infinite. Et ita est in superpræstantissima Trinitate omnis et perfecta ratio diligendi ac invicem complacendi.

SALVATUS. — O quam superbeatissimus, quam superadmirabilis et superlaudabilis est Dominus Deus noster! Et quanta est, o Deus æterne, caritas ac dignatio tua, qui in hujus vitæ exsilio tam supernaturalem et gratiosam tui cognitionem nobis largiri dignatus es!7 Certe non fecisti taliter omni nationi. Et quamvis in lege naturæ quibusdam, in lege vero scripta pluribus, in evangelica tamen lege copiosius solito adfuisti, et generaliter cunctos docuisti fideles, ac summæ Trinitatis fidem universis dedisti explicitam, et multos eorum ad quamdam præfulgidam superserenissimæ Trinitatis contemplationem nunc tactam piissime erexisti.

SALVATOR. — Hæc divinæ illuminationis eminentia et gratiæ plenitudo, plenitudini temporis et meo fuit adventui reservanda.8 Unde et tempus evangelicæ legis tempus gratiæ appellatur.

SALVATUS. — Ad prætactam contemplationem paulatim, ascensoriis gradibus, cum conatu et dispositione, ni fallor, pertingitur.

SALVATOR. — Superius tetigi quod non ita dumtaxat, sed alio quoque mirabiliori gratiosiorique modo, dum quidam in profundissima Dei misericordia improvise ac subito, sine sua ad hoc præparatione, rapiuntur, præveniuntur et præstringuntur tam valide, ita ut in momento, in ictu oculi, a se ipsis defluentes deficiant, vires corporis ac sensuum usum amittant, et quasi sopita arbitrii libertate, in regionem luminis transferantur, resistere non valentes.9

SALVATUS. — Mira et magna et (ut reor) rara est gratia ista, et solis perfectis concessa.

SALVATOR. — Solis perfectis regulariter convenit. Interdum tamen quasi genus servorum ad mensam ponitur filiorum, dum et incipientibus et imperfectis conformatur aliquid inde experiri ac degustare, quatenus ad meliora alliciantur.

SALVATUS. — Dulcis et pia attractio, sicut et per Jeremiam dixisti:10 In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.

SALVATOR. — Nonne et ego locutus sum:11 Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum? Diversimode tamen diversi trahuntur.

SALVATUS. — In cacumine hujus materiæ diutius stare non audeo, ne forsitan cadam. Sed precor te, Domine, ut plenius me informes qualiter debeat homo voluntatem suam voluntati conformare divinæ.

Footnotes

  1. Eccl. xxI, 2. ↩

  2. Eccl. VII, 19. ↩

  3. Eccl. XXVII, 4. ↩

  4. Gen. XXII, 14. ↩

  5. III Reg. XVII, 1. ↩

  6. Lev. XI, 3, 26. ↩

  7. Pt. cXLVII, 20. ↩

  8. Galat. iv, 4. ↩

  9. p. 274 B. ↩

  10. Jer. xxxi, 3. ↩

  11. Joann. vi, 44. ↩

Chapter 27 of 28