Articulus 9
Quot modis recogitanda et reminiscenda sit veneranda passio Salvatoris.
SALVATOR. — Quemadmodum conversatio mea in mundo fuit omnium exemplar virtutum, et vivum et efficax totius sanctimoniæ documentum, omnis perfectionis magisterium consummatum; sic passio mea omnium horum est liber. Et sicut in libris Sapientialibus moralia et sapientialia, ethica et theorica, practica et speculativa dogmata copiose conscripta sunt; sic omnium horum liber et schola, fons et informatrix est passio mea, in qua ego omnem virtutem tam perfecte implevi ac demonstravi, et quæ est tam fructuosa, tam salubris, ac tantis mysteriis repleta. Nec est exercitium tam aptum et compendiosum ad proficiendum compendiose in omni virtute et sapientia, in vita activa et contemplativa, sicut consideratio et revolutio meæ passionis intenta.
Hanc ergo quotidie, imo assidue, attendere debes pluribus modis atque ad multa: primo, ad recolendum; secundo, ad compatiendum; tertio, ad imitandum; quarto, ad gloriandum; quinto, ad regratiandum; sexto, ad admirandum; septimo, ad inflammandum; octavo, ad contemplandum; nono, ad quiescendum.
Chapter 10 of 28