Articulus 2
Prosecutio hujus materiæ, et de amabilitate immensa superpulcherrimæ Deitatis.
SALVATOR. — Connaturale est tibi ex creaturis ad cognitionem Creatoris ascendere; verumtamen per supernaturalem illuminationem anagogici luminis ad contemplationem Deitatis multo præclariorem magisque inflammatiorem repente erigitur mens humana. Porro, ut non te dumtaxat, sed alios quoque hic doceam, primo ex creaturis te manuducam atque ad supernorum notitiam superducam, ut plane conspicias quam superamabilis sit superserenissimus Deus.
Ecce perimmensæ amabilitates quæ in toto mundo consistunt, omnes bonitates et suavitates quæ in rebus inveniuntur creatis, non sunt nisi rivuli quidam bonitatis ac amabilitatis atque dulcedinis increatæ, id est divinæ essentiæ seu Divinitatis æternæ. Denique, si universæ illæ bonitates, amabilitates ac suavitates creatæ, causatæ et participatæ, simul sumantur, adhuc distant, deficiunt et occumbunt in infinitum a bonitate, amabilitate et dulcedine incircumscriptibilis Dei. Nec tantum excedit totum mare Oceanum minimam guttam, nec totus mundus sensibilis minutissimam arenam, nec tota dignitas Beatorum vilissimam glebam, quantum bonitas, amabilitas, pulchritudo, suavitas, beatitudo et gloria, nobilitas et perfectio supergloriosissimi Dei, omnium rerum creatarum bonitates, perfectiones, divitias et delicias simul acceptas. Infiniti namque et finiti nulla exstat proportio.
SALVATUS. — Innotescit ex hoc quanta perversitas, quanta stultitia, imo quanta insania sit, tantæ excellentiæ bono præferre hæc vana et vilia, hæc fœda, caduca et turpia. Quod ego, heu! miserrimus et vilissimus peccator, toties feci.
SALVATOR. — Sapienter consideras; sed audi ulterius. Diversa diversis ex causis amantur: quædam propter utilitatem, ut opes, pecuniæ; quædam propter delectabilitatem, sicut objecta odoratus, gustus et tactus; quædam propter suam honorabilitatem aut honestatem, ut dignitates, prælationes, officia, scientiæ et virtutes, ipsique homines in quibus sunt ista; quædam ob suam virtuositatem ingenitam, ut quædam gemmæ et herbæ; quidam propter suam strenuitatem in bellis, ut defensores reipublicæ contra hostes; quidam ob eminentiam in sanctitate ac miraculis; quidam ob excellentem pulchritudinem suam; quidam propter beneficia sua; quidam propter propinquitatem sive ob alias consimiles causas. Et nunc intuere attentius si non omnes hæ causæ in Deo summe incomparabiliterque abundent.
Primo etenim ipse cunctis supereminenter utilis et necessarius exstat, sine quo nulla creatura per momentum posset subsistere aut durare. Secundo, summa et perfecta delectatio beatifice contentativa in eo solo consistit, quia in ipso solo omnium bonorum omniumque pulchrorum ac desiderabilium perfecta et infinita existit possessio. Propter quod ipse omni menti creatæ bene dispositæ incomparabiliter exstat conveniens et amœnus. Propter quod dixit Psalmographus: In Deo salutare meum et gloria mea. Tertio, sicut præhabitum est, in Deo est honorabilitas maxima et penitus infinita.1 In ipso namque omnis consistit nobilitas, infinita potestas ac dignitas, omnis dominatio, prælatura, auctoritas; sapientiæ quoque ejus non est mensura nec numerus;2 suæ perfectionis ac sanctitatis nullus est finis. Quarto, in ipso est virtuositas et efficacia prorsus illimitata. Quinto, in ipso est omnipotentia, qua suæ Ecclesiæ exsistit propugnator, adversariæ quoque potestatis victoriosissimus expugnator; cujus potestati nihil potest prorsus resistere.3 Sexto, ipse solus propria potestate ad libitum mirabilia operatur signa, prodigia, miracula magna et inscrutabilia in cœlo et in terra.4 Septimo, ipse in se ipso infinita pulchritudine splendet, essentialiter pulcher et supereminens fons omnis decoris. Octavo, ipse est incomparabilis, gratuitus ac liberalissimus benefactor, naturalibus donis supernaturalia addens, imo et se ipsum in suis tribuens atque communicans donis. Nono, ipse propinquissimus nobis est, utpote pater noster, immediatus productor animarum nostrarum, cuncta conservans sua reali præsentia, qua et ipsis essentiis rerum illabitur, et omnia in omnibus operatur.5 Unicuique quoque rei exstat propinquior quam ipsamet seu essentialia sua principia sibi.
Nunc ergo perpende quam summe et ardentissime sit amandus in quo omnia ista simul cum tam infinita excellentia esse noscuntur. Si jam scires hominem in terris tam sapientem ut exstitit Salomon, quantum afficereris ad ejus conspectum? aut tam fortem ut Samson, aut tam pulchrum ut Absalon, sive tam victoriosum, strenuum, robustum ut Machabæus; aut in miraculis tam potentem ut beatissimus fuit Petrus, princeps Apostolorum; aut prædicatorem ita egregium ut Paulus; seu tam liberalem et pium ut fuit Martinus: qualiter ad unumquemque hujusmodi afficeretur cor tuum? Porro, si in uno aliquo essent simul plura istorum, aut omnia pariter, quam vehementer ad illum accenderetur cor tuum? quomodo omne genus hominum ad illum conflueret? Cur ergo non ferventissime amas Deum, in quo cuncta prætacta plenissime sunt, non per modum finitum, sed penitus infinitum, incomparabiliter præeminentem? Qui et verus tuus pater est, incomparabilis benefactor, indesinens conservator, salvator, provisor, adjutor, protector et glorificator.
SALVATUS. — Vere plana et rationabilis valde doctrina, ad inflammationem divini amoris bene considerantem valde ac vehementer accendens. Modo, si placet, o Domine, aliquid tange de anagogica contemplatione simplicissimæ Deitatis et inflammatione contemplationem illam sequente.
SALVATOR. — Illuminatio et contemplatio illa contingit dupliciter. Primo, ex gratiosa atque piissima Dei præventione, dum ipse Omnipotens mentem quasi improvise præstringit, illuminat, rapit, accendit et sincerissima luce perfundit, ac erigit ad mysticæ theologiæ unitivæque sapientiæ visionem, ad intuitum regionis lucis immensæ. Ex qua contemplatione apex affectivæ vehementer accenditur, dum animus in admiratione ac intuitione majestatis divinæ stat suspensus, clare et instantanee cernens, prout in vita hac per donum sapientiæ ac mysticam theologiam conspici potest, quemadmodum ipse Deus sit unum esse simplicissimum, actualissimum, prorsus immensum, infinite perfectum, vere incircumscriptum, in quo est, imo potius quod est omnis perfectio, omnis nobilitas, omnis beatitudo, pulchritudo immensa, dulcedo illimitata; cujus omnipotentia, sapientia, opulentia, sanctitas, gloria, omni caret termino ac mensura. — Secundo pertingit homo ad hujuscemodi Deitatis contemplationem ascensoriis gradibus, transcendendo ac relinquendo se ipsum et universa creata, sicque ingrediendo caliginem, hoc est ad supersplendidissimæ ac prorsus incomprehensibilis Deitatis præfatam notitiam pertingendo per omnem negationem ab ea. Sicque quo clarius conspicit mens Deitatis naturam, eo validius afficitur ad eamdem, ac ejus intuitu, appretiatione et amore omnia parvi pendit et quasi pro nihilo arbitratur creata, quum Deitas in infinitum cuncta transcendat in omni amabilitate, gratiositate, convenientia, perfectione, felicitate et gloria.
SALVATUS. — Vere amabilis et superamabilis Deus in se, per se et propter se; deinde et propter beneficia sua, et quoniam ipse prior dilexit nos, ac propter sua promissa: de quibus a te, Domine, compendiose cupio informari.6
Footnotes
Chapter 3 of 28