Skip to the text

Articulus 11

Qualiter passio Christi sit intuenda ad compatiendum.

SALVATOR. — De eadem re potest secundum diversas considerationes ipsius concipi gaudium ac tristitia : ut si vir sanctus, Ecclesiæ utilis, moriatur, potest quis dolere de ejus subtractione, in quantum illa videtur fidelibus esse nociva; et nihilo minus potest de ejus subtractione et morte gaudere, in quantum per eam devenit ad gloriam. Conformiter, si videas virum virtuosum, mitem, humilem, innocentem, ab impiis flagellari, conculcari, occidi, aut etiam pro fide immanissima ferre tormenta, potes de tantis ejus suppliciis dolere : primo, in quantum sunt mala pœnalia et dira supplicia patientis; secundo, in quantum sunt vexationes injustæ, crudeles, tyrannicæ, ex nequissima persequentium voluntate atque perfidia prodeuntes. Potes quoque de eis lætari, in quantum sunt patienti materia patientiæ, occasio promerendi, via ad æternæ felicitatis coronam seu auream aureolamque deducens, imo et multipliciter utiles, et ipsum suo capiti Christo saluberrime conformantes. Ita et mihi pro te passo debes tanto plus compati, quanto passionis meæ supplicia in se ipsis erant acerbiora et ignominiosiora; et rursus quanto ego mente innocentior, mitior, misericordior, sanctior fui, corpore quoque tenerior atque nobilior, utpote complexionis peroptimæ et corpus habens supernaturaliter a Spiritu Sancto formatum ex purissimo sanguine Virginis gloriosæ; et denuo quanto plus pro te, hoc est pro removendis a te tuis peccatis debitisque, imo et æternalibus pœnis damni ac sensus, et pro obtinendis tibi donis gratiæ ac gloriæ sempiternæ, omnia illa sustinui. Sic quippe pro omnibus passus sum, hoc est tanto caritatis ardore et tali mentis intentione, quod quantum in me fuit et est, maluissem et adhuc mallem pro unoquoque homine sigillatim omnia et universa illa perferre, quam aliquem, quantum in me est, perire permitterem et damnari.

Nec dubium quin tanto cordialius mihi compatieris, quanto mihi dilectione majori fueris counitus. Attende, si manus tua esset tibi ab hostibus amputanda, accedensque pater tuus carnalis aut filius tuæ carnis, aut certe magnus et familiaris amicus, exponeret manum suam amputandam pro tua evasione, quantum et qualiter condoleres illi, dum sibi pro te manum cerneres amputari.

SALVATUS. — Apparet mihi quod tolerabilior mihi esset passio amputationis manus propriæ, quam compassio amputationis manus alicujus illorum; nec solum ita compaterer quando viderem, sed et quando recolerem.

SALVATOR. — Bene ac merito. Nempe ad quemlibet virum hoc pertinet probum. Quantum igitur mihi fratri tuo, imo et patri tuo, fidelissimo incomparabilique amico compati debes, dum recordaris qualiter pro totius tuæ personæ evasione a morte et punitione æterna prorsus gravissima, confixæ et perforatæ sunt mihi ambæ manus ac pedes, et cetera quæ nosti sustinui in spinea capitis mei coronatione, in totius corporis mei crudelissima flagellatione, crudelissima ac violentissima extentione, atque in tam diuturna in cruce suspensione?

SALVATUS. — O cordis mei duritia! quod non magis condoleo, quod non inconsolabiliter ploro, quod non cum electo tuo Francisco, præ compassionis vehementia dolorosa, gemitum et singultum, imo et clamorem emitto, ut cum sancto Job dicere possem:1 Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantis aquæ, sic rugitus meus; et cum viro secundum cor tuum:2 Rugiebam a gemitu cordis mei.3

SALVATOR. — Hoc accidit, quoniam passionem meam non recolis juxta modum quem supra te docui. Exemplum dedi tibi de manerie efficaciter recolendi. Nonne quum ter Patrem rogassem quatenus, si possibile esset, transferretur a me calix passionis, factus in agonia oravi prolixius, et factus est sudor meus sicut guttæ sanguinis in terram decurrentis?4 Legistine qualiter et ex qua causa contigerit?

SALVATUS. — Legi; sed a te, Domine, audire id mallem.

SALVATOR. — Recita quod legisti.

SALVATUS. — Dicunt expositores nostri, quod trina illa oratione completa, in ipsa oratione sponte et ex rationabilibus causis proposuisti oculis tuæ imaginationis interiorisque apprehensionis universam ac totam passionem tuam acerbissimam tibi instantem, cum omni amaritudine et circumstantiis ejus: ex qua imaginaria apprehensione, nobilissima atque tenerrima natura tua passibilis et appetitiva ejus vis naturalis tanto fuit horrore concussa ac tremefacta, quod præ ineffabili angustiæ illius vehementia sanguineum emanasti sudorem, hoc est sudorem sanguine tinctum, quemadmodum sacratissimo latere tuo transfosso exivit sanguis et aqua.5

SALVATOR. — Fideliter narras et optime recitasti. Et cur scientiam tuam non ponis ad practicam?6 Nonne intellectus bonus omnibus facientibus eum?7 Porro scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Itaque, si et tu vis passionem meam cum interna atque sensibili quadam compassione recolere, distractionibus cordis sensuumque abjectis, imaginare et recordare cuncta quæ passus sum et omnem acerbitatem ac circumstantiam eorumdem, prout supra jam tetigi, ac si præsentialiter me talia pati conspiceres, atque perpende quam intolerabile tibi esset talia pati.8 Intuere, imo, si tanti fervoris es, in te ipso experire quam pœnale tibi esset super dorsum tuum virga cædi usque ad effusionem guttæ unius sanguinis tui, quantum doleres in pelle et carne capitis tui, si ei imprimeretur spinea corona, certe vel spina una, quousque efflueret una stilla; sic et palmis manuum tuarum ac medio pedum superpone nonnunquam clavum et fac parumper intrare: ut experimento quoque aliqualiter noscas qualem et quantam pertuli pœnam in flagellatione corporis coronationeque capitis mei usque ad costas et ossa; quantum affligereris, si per unam horam penderes suspensus ad palum, toto corpore sine sustentaculo dependente. Adverte qualiter torquereris, si flagris et flammis tua latera urerentur, si carnes tuæ ferreis lacerarentur pectinibus, et super craticulam assarentur usque internorum intuitum viscerum, ut quibusdam factum scis esse gloriosis fortissimisque martyribus. Quam pœnosa fuit excoriatio sancti et inclyti mei apostoli Bartholomæi! Quam suppliciosa fuit dimembratio Jacobi intercisi, excisio uberrum in quibusdam sacris virginibus! Et tamen nullius illorum afflictio tanta fuit ut mea. Conjunge quoque te mihi per fervidam caritatem, et recole me talem ac tantum cuncta perpessum ob tuam salutem.

SALVATUS. — Vere, mi Domine, fateor quod qui assuesceret tuam benedictissimam passionem quotidie, imo assidue, taliter reminisci, et cuncta tua opprobria ac tormenta sigillatim ita considerare, vehementer compateretur, etiam forsan usque ad ecstasim et defectum. Et ego, te donante, sic agere attentabo.

SALVATOR. — Mutuam quoque mei ac dilectissimæ et præstantissimæ Matris meæ compassionem vigilanter attende. Denique, ut præcordialiori afficiaris compassionis dolore, omnem inanem, carnalem et vilem consolatiunculam sperne ac fuge; atque hoc modo me alloqui potes: Domine et Salvator, Unigenite Dei Patris æterni, summe amator omnipotensque Creator, ob omnia quæ pro mea pertulisti salute, propter angustias et dolores quos tua tenerrima sustinebat humanitas in sua violentissima distentione in cruce, in flagellatione sua ac spinea coronatione, in beatissimorum pedum tuorum ac manuum perforatione et in aliis quæ es passus; et iterum ob tuam compassionem qua tunc generi condolebas humano quantum ad pereuntes, ob compassionem etiam mutuam tui atque reverendissimæ ac purissimæ Matris tuæ, exaudi me, Domine. Fac me passionis tuæ memoriam digne peragere, et tibi sic passo intime condolere, et pro illo aut illo exaudi me.

Footnotes

  1. Job 1, 26. ↩

  2. 1 Reg. xiii, 14. ↩

  3. Ps. xiv, 9. ↩

  4. Luc. xxii, 42-44. ↩

  5. Joel. 1, 24. ↩

  6. Ps. cx, 10. ↩

  7. Jacob. iv, 17. ↩

  8. art. iv. ↩

Chapter 12 of 28