Skip to the text

Articulus 21

De cogitandis et recolendis hora prima.

SALVATUS. — Hora circiter prima, te Dominum angelorum Judicemque vivorum ac mortuorum, vinctum tanquam mortis reum judici obtulerunt. Tunc, o Veritas summa, multa tibi crimina objecerunt, irriserunt, spreverunt. Vere, mi Domine, tunc visus es non habens speciem neque decorem; tunc eras despectus tanquam novissimus virorum, vir dolorum et experimentaliter sciens infirmitatem. Certe languores nostros tu tulisti, et dolores nostros tu ipse portasti. Tunc enim gratiosissima facies tua, præ vultibus hominum speciosa, ex totius noctis consputationibus, percussionibus, alapis, afflictionibus, pallida erat, deformis et livida instar leprosi, ut prædixit Isaias: Nos (inquiens) putavimus eum tanquam leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Intumuit namque facies tua a fletu, et palpebræ tuæ caligaverunt: quia conclusit te Deus apud iniquos et manibus impiorum te tradidit. Hæc passus es absque iniquitate manus tuæ; et quæ non rapuisti exsolvebas.

Tunc tribulatio tibi proxima fuit, nec erat qui adjuvaret: quia circumdederunt te vituli multi, lascivi indomitique Judæi; tauri pingues obsederunt te, gentiles carnales ac sævi. Tunc repente per totam Jerosolymam diffusa est tuæ captivationis præsentationisque coram judice fama, atque cum strepitu grandi turbæ undique accurrerunt. Quibus cognitis, inæstimabilis mœror et dolor tuæ benignissimæ ac præstantissimæ Matris mentem ac viscera penetravit, moxque ipsa cum suis advenit, et viso te ita disposito, præ angustia, tristitia et compassione defecit.

Obsecro te, Domine Jesu, per omnia ista, fac nos taliter conversari et omnem criminationem iniquam et confusionem tam patienter perferre, ac coram superiorum nostrorum judicio tam compuncte, mansuete ac humiliter stare, ut tui tribunalis judicio præsentemur securi, cunctis virtutibus adornati.

Chapter 22 of 28