Articulus 8
Quam caritative, patienter, humiliter, fortiter et obedienter Christus in sua se habuit passione.
SALVATOR. — Caritas summa est virtus, per quam alicui bonum volumus spirituale. Et sicut in Evangelio testatus sum, se ipsum pro alio morti exponere, maxima caritas est censenda.1 Nempe se ipsum alteri dare, ut idem sit dator et donum, perfecta est caritas. Et quanto quis per hoc alteri majora aufert mala et potiora tribuit bona, tanto caritas exstat major: imo et tanto fortior atque perfectior comprobatur, quanto aliorum improbitate, ingratitudine, odio, persecutione, malignitate minus læditur et superatur. Nunc ergo perpende quam summa, ferventissima, perfectissima et insuperabilissima fuerit caritas mea:2 qua non solum in mortem, sed in tam acerbissimam, diuturnam et ignominiosissimam passionem ac mortem, in tot et tanta supplicia atque opprobria tradidi corpus meum et animam; nec solum pro amicis, sed item pro inimicis, imo et pro persecutoribus et crucifixoribus meis, quos redemi ipso meo sanguine quem fuderunt, pro quibus et inter iniquos pendens ex summa caritate precabar. Interim quoque ex caritate ad Patrem, sic ipsius zelabar honorem, quod pro ipsius honorificentia, cultu, laude et gloria recuperandis, augendis ac perpetuandis, hæc omnia libentissime, affectuosissime ac patientissime patiebar.
Porro, quum patientia sit virtus moralis passionem tristitiæ moderans, et ipsa tristitia ex adversis soleat evenire: nonne plenissimam in passione patientiam servavi, qui tantam diffamationem, accusationes tam falsas, derisiones tam impias, tot blasphemias, opprobria, tot ictus, tot sputa, tot vulnera, sine omni inordinata tristitia, sine murmuratione et indignatione, tam prompte perpessus sum? Imo et ipsis me ita tractantibus caritative condolui, ipsosque quantum potui excusavi, orando: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.3
Sic et profundissime implevi humilitatem: quia quum scirem me esse omnium altissimum, et etiam secundum naturam assumptam omni creaturæ tam præcellenter prælatum, nihilo minus a vilissimis et vitiosissimis illis tot et tanta sine omni eorum inordinato contemptu et sine mei ipsius extollentia toleravi; inclinatoque capite, placido vultu, corde humillimo ac tranquillo, visu in terra fixo, ore silenti ante præsidem atque Herodem steti.
Denique fortitudo dicitur virtus moralis in arduissimis (hoc est præsertim in periculis mortis) timorem refrenans aut moderans. Hanc summe implevi, qui sicut propassionem timoris et mœroris ex rationabilibus causis sponte assumpsi, ita captionis meæ hora jam proxima, omnem illum timorem et mœrorem potestative abjeci et adversariis meis obviam ivi intrepidus, et cuncta constantissime fui perpessus, constantissima mente in omnibus inturbata.
Atque in omnibus factus sum Patri obediens usque ad mortem:4 quoniam nullo terrore nec dolore, nulloque blandimento, nec aliquo modo revocatus sum ab exsecutione eorum quæ mihi secundum assumptam naturam commisit, jussit, imposuit.
SALVATUS. — Quidquid, o Domine, effecisti, excellenter bene fecisti. Sicut et aquam mutasti in optimum vinum, et quos sanasti in corpore, in anima quoque perhiberis curasse;5 sic et virtutes in termino excellentiæ adimplesti. Nec est qui tibi queat æquari; sed quanto tuæ perfectioni amplius appropinquamus, eo meliores perfectioresque fieri censemur.
Nunc, si placet, me instrue quot modis tuam sanctissimam passionem debeam cogitare.
Footnotes
Chapter 9 of 28