Articulus 6
De congruentia et rationibus passionis et mortis Christi.
SALVATUS. — Impetrata loquendi licentia, liberius loquar. Et nunc, anima mea, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui, non obstante quod unus dixit magnorum de illo:12 Qui extendit cœlos solus et graditur super fluctus maris. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar verbis meis cum eo?34 Et nunc, mi Domine Jesu, virtus et Sapientia Patris, sermo omnipotens Omnipotentis, qui in sapientia universa fecisti, sine cujus providentia nec arboris folium cadit, nec passeres veneunt asse, nec aves venduntur dipondio, scio in te naturam divinam et humanam in unam convenisse ac junctas esse personam:56 et quamvis ex sola humanitate tua convenerit tibi mereri, pati ac mori; tamen ex unione ejus hypostatica cum natura divina, tibi inerat infinita quædam idoneitas et efficacia promerendi, ita quod minimæ guttæ pretiosissimi sanguinis tui effusæ, imo et minima læsio tua morsve levissima, prorsus fuit idonea et condigna tollere mundi peccata. Cur ergo tuæ sanctissimæ humanitati non pepercisti? Cur innocentissimam naturam tot suppliciis tradidisti tamque crudelissime perimi voluisti? Nempe oblatus es quia volebas, et nemo tulit animam tuam a te, sed tu ipse eam posuisti.789 Denique Deus, Pater tuus, qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum suorum pati Christum suum, implevit sic.10
SALVATOR. — Si responderem tibi, Ut implerentur Scripturæ, quid diceres?
SALVATUS. — Non mihi, o Domine, sufficeret ista responsio. Non enim ideo passus es quia Prophetæ hoc prædixerunt;11 sed quia passurus eras, idcirco, Spiritu Sancto inspirati, hoc sancti Dei homines prædixerunt. Tantum quippe mysterium, tam salvificum et salubre, decuit diu ante multifarie et a multis prænuntiari; nec solum hoc ipsum mysterium, sed et modum et omnem maneriem ejus. Nec enim magis mirabile est quod Deus deorum in forma assumpta voluit pro hominibus pati, quam quod taliter voluit pati, hoc est tam acerbissimam et ignominiosissimam mortem subire: ut ergo utrumque firmius credetur, decuit prophetari utrumque.
Et quidem Christum esse passurum, tempus quoque passionis ipsius, Daniel apertissime prophetavit: Post hebdomades (inquiens) sexaginta duas occidetur Christus. Quod quam vere in te, Jesu Nazarene, impletum sit, clarissime pandit eorum impletio quæ ibidem immediate subjuxit: Non erit ejus populus, qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo; et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.1213 Etenim civitatem Jerusalem et templum destruxit Titus cum exercitu Romanorum; et finis utriusque, videlicet templi et civitatis, vastitas fuit, et usque in præsens perseverat desolatio, dispersio, captivitas, imo (quod pejus est) excæcatio et obstinatio Judæorum; nec populus Christi fuerunt, sed Satanæ synagoga, postquam dixerunt: Regem non habemus nisi Cæsarem;14 itemque:15 Tolle, tolle, crucifige eum. Exinde jam per mille quingentos annos in sua manserunt perfidia, et pene tamdiu fuerunt capti, dispersi, oppressi. Quod si dixerint verba illa prophetica in hac eorum desolatione et abjectione non esse impleta, restat ut adhuc aliam diuturniorem et graviorem præstolentur finalem atque futuram in vita hac, quum tamen nec ipsi hoc fateantur. Insuper Jeremias tuam, o Christe, passionem suis passionibus ac vaticiniis evidenter prænuntiavit. Propter quod liber ipsius in Ecclesia a Dominica in Passione usque sabbatum sanctum Paschæ merito legitur. Aliquid quoque de modo tuæ passionis prædixit:16 Ego (inquiens) quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam;17 et, Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Porro illustrissimus vates David rex, et Isaias regiæ stirpis proles, modum et omnem tuæ benedictissimæ passionis maneriem tam luculenter præfati sunt, ut historiam magis quam prophetiam contexuisse putentur.
Itaque in omnibus illis Scripturis Sanctorumque verbis, quibus tu, Fili Dei, salvator mundi, hæc vel illa egisse aut tolerasse narraris, ut implerentur Scripturæ, per ly ut, non causam, sed signum et effectum potius reor signari.
SALVATOR. — Recte et prudenter hæc loqueris, et ea quæ fidei sunt, probando declaras. Nunc igitur quæstionis tuæ audi responsa et causas.
Nosti quod Dei perfecta sunt opera, Deumque incarnatum decuit omnem implere justitiam, omnem consummare virtutem omnino perfecte, in termino excellentiæ, et quidquid supererogationis est, plenissime adimplere:1819 nonne ergo decentissimum fuit ut ego, qui veni tollere peccata mundi per modum et viam satisfactionis et cujusdam justitiæ, non per modum potentiæ ac puræ clementiæ, temporalem subirem mortem confusibilissimam atque durissimam, ad delendum omnium vitiorum inordinatissimam confusionem, turpissimam fœditatem, enormissimam gravitatem?20 et item, ut morte mea particulari seu personali ac temporali totum redimerem genus humanum a morte universali ac infernali, meam quoque vitam exponendo morti pro illo, promererer ei vitam gratiæ in præsenti et vitam gloriæ in futuro? Et insuper, nonne tam amarissimam pro hominibus mortem spontanee perferendo, multo evidentius ac sublimius patefeci caritatis meæ ardorem magnitudinemque ad homines, quam leviorem et minus confusibilem necem subeundo?
Conformiter, tot et tanta sustinendo, omnem patientiam, fortitudinem, humilitatem, constantiam excellentius adimplevi, exhibui et ostendi. Rursus, per hoc obedientiam, qua Patri obediens factus sum usque ad mortem, plenius commendavi, implevi, monstravi. Præterea, tot et tanta taliter, hoc est ex tanta virtutum excellentia, utpote affectuosissime, patientissime, humillime, fortissime, obedientissime sustinendo, ineffabiliter magis consului et providi generali infirmitati ac indigentiæ generis totius humani, copiosiorem exuberantioremque gratiam promerendo eidem in omni tribulatione, tentatione, angustia, et in conversatione ac tempore incolatus præsentis. Præterea, tot et tanta taliter patiendo, inæstimabiliter plus omnes vos ædificavi, atque ad omnem obedientiam, caritatem, patientiam, humilitatem, constantiam, usque ad mortem exhibendas, tanto meo exemplo animavi ac roboravi.21
Adhuc, quia tanta fuit enormitas scelerum mundi, quod ad ea universaliter removenda et expianda non suffecerat pura creatura: nonne talem pro causa hac mortem voluntarie sustinendo, evidentius patefeci quam inenarrabilis sit enormitas omnis peccati mortalis? Postremo, dum naturam a me assumptam, mihi, ut sic loquar, supercarissimam, meæque divinitati immediata ac personali unione conjunctam, atque per hoc toto universo simul sumpto præstantiorem, tot et tantis injuriis et tormentis, tot et tantis opprobriis, blasphemiis, persecutionibus, tamque amarissimæ et ignominiosissimæ morti exposui: nonne vos omnes ad omnem patientiam eminentissime excitavi, atque clarissime docui, quod electos et dilectos meos in sæculo isto diris ac variis tribulationibus, ex ingenti caritate, pro ampliori eorum profectu, gratia ac salute expono, ita ut passionis meæ naturæ intuitu merito debeant gratulari in exhibitione indiciorum meæ dilectionis, et in conformatione sua cum natura mea sic passa?
Iterum, nonne condecens fuit ut qui in ligno vincebat, in ligno etiam vinceretur, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret? Sic denuo decuit ut homini aliunde decepto et ad peccandum inducto, aliunde subveniretur; et quia se ipsum juvare nequibat, juvaretur et salvaretur ab eo qui solus hoc poterat.
SALVATUS. — O omnium sapientissime magistrorum, quam dulciter, quam rationabiliter resonant hæc in tuorum auribus cordibusque fidelium desuper illuminatorum! O quam vere dixit Apostolus: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi! Etenim quod prudentibus hujus sæculi ac perfidis irrationabile videtur et stultum ac fide indignum, electis tuis fidelibus divinitus illustratis rationabilissimum sapientissimumque videtur, ac fide certissima dignum censetur. Sed precor, o Domine, hanc ipsam materiam prosequi plenius, declarari diffusius, ut tua beneficia intelligamus limpidius.
Footnotes
-
Job ix, 8. ↩
-
Thren. ii, 19. ↩
-
Job ix, 14. ↩
-
1 Cor. i, 24. ↩
-
Luc. xii, 6. ↩
-
Matth. x, 29. ↩
-
Gen. xviii, 27. ↩
-
Joann. x, 18. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Act. iii, 18. ↩
-
II Petr. i, 21. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Ibid. 26, 27. ↩
-
Apoc. ii, 9. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Thren. iv, 20. ↩
-
Matth. iii, 15. ↩
-
Deut. xxxii, 4. ↩
-
Joann. i, 29. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
Chapter 7 of 28