Articulus 5
Admiratio salvati super his et deploratio ingratitudinis nostræ.
SALVATUS. — Heu me, Domine mi, quanta est inadvertentia, imo ingratitudo et malitia nostra, quia salutis nostræ negotium, creationis nostræ causam, reparationisque nostræ modum ac pretium, parum aut nihil advertimus! Ideo tepidi remanemus, negligentes consistimus, et esse ingrati Altissimo non veremur; aggredi ardua formidamus, pati adversa, opprobrium et contemptum renuimus; ad vana et frivola, ad ludos, jocos et risus sumus proclives, et sicut sonitus spinarum sub olla, ita resultat confabulatio et cachinnatio insipientiæ nostræ.1 Quoniam tua stigmata in corpore nostro non portamus, alia gestamus, nec passionis tuæ acerbitas nostro cordi inde lebiliter est inscripta, ideo consolatiunculas viles amplectimur.
Quid agis, o misera anima? Cur unquam recedit a tua memoria, quod Unigenitus Dei, Patri æterno vere æqualis, tot et tanta pro te assumpsit, fecit ac passus est? Ecce is cujus majestas ac dignitas infinita est penitus, propter te factus est unus mortalium; corpus passibile, communibus defectibilitatibus subditum, induere non despexit; intra unius puellæ viscera se conclusit; mulieris, quamvis sanctissimæ, filius esse et vocari non horruit; in omni humilitate, paupertate, patientia vixit in sæculo isto, et tandem, tam horrendum ac diuturnum, tam extreme ignominiosum ac pœnalissimum mortis supplicium, tot convitia, blasphemias, sputa, injurias, illusiones, opprobria, pro tua redemptione, vita et salute, ex ardentissima caritate et vehementissima miseratione pati dignatus est: et tu, improbissima et insipientissima rationalis (imo potius irrationalis) anima, dissimulas ista; carni te subjicis, oblectamenta sensuum quæris, corpus tuum cum vitiis et concupiscentiis non crucifigis; a timorata et sancta cordis custodia facili occasione retraheris, a linguæ vitiis, a ventris ingluvie, ab ingurgitatione superflua non te refrenas. Et cur hoc, nisi quia a mentis rigore, a caritatis fervore resolveris, nec viam quam tibi Deus incarnatus ostendit, intueri ac proficisci sollicita es?
Heu!2 quomodo deprædatus est inimicus animam meam, spoliavit me gloria mea, et lumen oculorum meorum non est mecum?34 Quid est, o anima, quod coinquinata es cum mortuis, collocata es in obscuris sicut mortui sæculi, et enutrita in croceis, amplexaris nunc stercora?567 Nonne ideo quia dereliquisti fontem sapientiæ?8 Nam si in Christi itinere ambulasses, habitares utique in pace pectoris in hoc loco. Et enim pax multa diligentibus legem ejus. Sed et viæ ejus pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.910 Nunc autem inordinatis passionum motibus agitaris, vitiis tentationibusque turbaris; quæ si in virtutibus solida esses et constabilita, non te turbaret formido, tentatio aut passio subita, nec egredereris ostium oris tui, impatienter culpabiliterve loquendo. Disce, infelix et misera, disce ubi sit sapientia, ubi virtus et intellectus, ut scias ubi sit longiturnitas vitæ, ubi sit lumen oculorum et pax, et dicere possis:11 Quum sedero in tenebris adversitatis, in camino probationis, Dominus lux mea est;12 et iterum: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?13 Quamdiu es aliquid in oculis tuis, quamdiu in oculis aliorum, in cordibus proximorum minorari, vilipendi et despici refugis, non potes sinceriter Christo configi cruci, nec ejus vestigia sequi, exeundo cum eo portam civitatis carnalium, quam non ingreditur Dominus.141516
Et nunc quid moraris? Ingredere civitatem Domini Sabaoth, in qua vera et spiritualis est civium unitas; consortio electorum conjungere, viam regiam pedibus Sanctorum tritam incede; confundere a voluntate tua, quam toties impie es secuta;17 obeditione, subjectione abjectioneque gaude: et dabit tibi Dominus pro silice tuæ duritiæ torrentem voluptatis internæ. Convertere ad Dominum Deum tuum, ad Jesum Filium Dei, ad crucem, sanguinem, vulnera ejus, ne amplius corruas in iniquitatibus, inadvertentiis, negligentiis, carnalitatibus, dissolutionibus et ingratitudinibus tuis.18 Ingredere in petram, in vulnus pectoris Christi, abscondere in fossa humo, in consideratione vulnerum corporis sui pro te undique vulneribus perforati. Ab omni vanitate, inquietudine, impatientia te custodi, ut ex sententia dicas:19 Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus.2021 Porro, si vere te dicis in Christo manere, debes instar illius ambulare, obediendo usque ad mortem, atque in sanctitate et justitia, jugi custodia incessabilique profectu, cum indesinenti et præcordiali suæ dignissimæ passionis memoria serviendo ei usque in finem.
Accede, o anima mea, ad Crucifixum.
Ecce enim habet caput inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extenta ad amplexandum, seque totum expositum ad salvandum, ut faciat te Dei Patris heredem ac suæ gloriæ coheredem. Adspice et deosculare sanguinem sic pendentis, tam copiose distillantem in terris ; reverere vulnera redimentis, et ea perlini devotionis, imitationis, compassionis gratitudinisque unguentis, ut totus tibi figatur in corde, qui pro te totus est fixus in cruce. Audi dicentem et quasi tibi de cruce clamantem : Vide, o homo, quæ patior. Ad te clamo, qui pro te morior : vide si est dolor ut dolor quo torqueor ; et quum tantus sit dolor exterior, major tamen est dolor interior, dum te tam ingratum experior.
SALVATOR. — Devotioni et gratitudini tuæ congratulor, quia ex passionis meæ commemoratione sic profecisti, et emollitum est cor tuum, et compuncta es vehementer.
SALVATUS. — Sine, o Domine, sustine me paulisper, et permitte ut cor meum coram te plenius nunc effundam, et audi verba figmenti tui.
SALVATOR. — Permittitur tibi loqui pro temetipsa :22 imo sonet vox tua in auribus meis, nempe hæc et hujuscemodi vox tua, dulcis instar angelicæ melodiæ.
SALVATUS. — Primo invehar contra adversarios crucis, contra stultos sapientes hujus sæculi. Quid dicis, christianæ fidei hostis magne sed imbecillis, Averroes, et tu Christianorum irrisor, Porphyri ? Ecce quæ vos summo et omnipotenti Deo impossibilia æstimatis, hæc fides incarnationis passionisque Christi in virtute Christi peregit. Hæc fides innumerabiles mortuos suscitavit, natos cæcos et a nativitate mutos, surdos, claudos sanavit, illuminavit, redintegravit.23 Hæc fides solem fecit stare in cœlo, et lunæ cursum mutavit. Hæc fides Prophetas et amicos Dei constituit, atque ad mysticæ theologiæ altitudinem suos provexit cultores.24 Innumerabiles quoque fecit eremitas et anachoretas, qui vitam angelicam et cœlestem in hac habitatione duxerunt terrestri, ac præclaris fulserunt miraculis : quibus volucres cœli et feræ deserti ministraverunt ac paruerunt. Hæc fides idiotas ac simplices fecit doctissimos et facundos, imo et omni genere linguarum loquentes. Hæc fides gloriam mundi stravit, pompam sæculi vicit, reges et principes, regna et provincias cultui subdidit christiano : et hoc, quod mirabilissimum est, sine bello et gladio. Hæc fides non solum viros fortes ac feminas, sed adolescentulos quoque tenerrimasque virgines carne illustres fide quoque illustriores, fecit in exquisitissimis immanissimisque tormentis constantes et alacres, atque in suis martyriis tot signis, prodigiis ac miraculis coruscantes, quod innumerabilia inimicorum fidei millia convertebantur ad fidem, ipsaque in persecutionibus magis invaluit et plus crevit. Et nunc nihil eam debilitat nisi quod Christiani secundum eam non vivunt : qui si eam, ut olim, omni virtute ac sanctitate ornarent, non dubium quin ad libitum fulgerent miraculis, et infideles facerent sponte esse fideles.
Et ne fingatis mirabilia illa præstigialiter tantum aut magicis artibus esse facta, scitote quod et multi magni philosophi, multi in magicis artibus peritissimi, virtutem crucis experti, et contra fidem sua magica nil posse cernentes, fidem devotissime sunt amplexi. Nos quoque supercertissime scimus quam immunissimi ab omni magica trufa, ab omni fraude maligna, Sancti nostri qui fulsere miraculis exstiterunt.
Postremo hæc fides innumerabiles juvenes ac virgines omni mundi prosperitate conspicuos, fecit repente relinquere mundum et cuncta quæ possident, et ingredi claustra, etiam perpetua sub clausura, et ibi usque in finem manere in carcere patulo, in ardua pœnitentialique vita.
SALVATOR. — Fortiter dimicasti, sapienter locutus es ac perfidis conclusisti.
SALVATUS. — Roseus, pretiosus et sanctus sanguis ex sanctissimis tuis manans vulneribus me accendit, nec me adhuc tacere permittit. Loquar ergo ad Dominum meum, quum sim pulvis ac cinis.25 Plenus sum enim sermonibus, increato tactus sermone; et verbis de Verbo æterno conceptis coarctat me spiritus uteri mei. Non te avertas a clamoribus meis, nec aurem tuam a singultu et planctu meo: alioqui faciam planctum quasi draconum, et luctum ut struthionum.26
SALVATOR. — Loquere sicut libet, et quodcumque suggesserit mens fidelis.27 Luctum enim unigeniti assumpsisti, ut passionem et mortem Unigeniti Dei pro te crucifixi deplores.
Footnotes
-
Eccle. vii, 7. ↩
-
Ps. cxiii, 3. ↩
-
Ps. xxxvii, 11. ↩
-
Jub. xix, 9. ↩
-
Thren. iv, 5. ↩
-
Ps. cxlii, 3. ↩
-
Baruch iii, 11. ↩
-
Baruch iii, 12, 13. ↩
-
Pror. ii, 17. ↩
-
Ps. cxviii, 165. ↩
-
Baruch iii, 14. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
Ps. xxvi, 1. ↩
-
Hebr. xiii, 12, 13. ↩
-
I Petr. ii, 21. ↩
-
Galat. ii, 19. ↩
-
Eccl. xvii, 21. ↩
-
Ie. ii, 10. ↩
-
I Joann. ii, 6. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Cant. II, 14. ↩
-
Josue x, 13. ↩
-
Sap. VII, 27. ↩
-
Job xxxii, 18. ↩
-
Mich. i, 8. ↩
-
Jer. vi, 26. ↩
Chapter 6 of 28