Skip to the text

Articulus 7

Prosecutio declarationis correspondentiæ suppliciorum injuriarumque Salvatoris ad mala culpæ et pœnæ, propter quæ auferenda a nobis passus est omnia illa.

SALVATOR. — Ego, ut tetigisti, sum Sapientia illa vere omnipotens, æterna et infinita, quæ nil mali impunitum, nil ordinatum relinquo, quæ attingo a fine usque ad finem fortiter, et dispono cuncta suaviter. Quamvis dispositio mea quibusdam dispositis et subjectis non sapiat dulciter, puta damnatis, et his qui nunc pro suis excessibus, me disponente, diversis affliguntur in hoc mundo tormentis; nihilo minus dispono cuncta suaviter omni bene consideranti, atque ut ordini congruit universi, et sicut rerum dispositioni, capacitati ac meritis competit. Hinc in me ipso nihil assumpsi, feci, sustinui aut fieri unquam permisi sine ratione idonea, sine rationabili causa. Quem enim alium constitui super terram corporis mei?1 aut quem posui super orbem quem fabricatus sum?

Factus sum homo, ut homines participatione fiant dii, id est divini. Factus sum naturalis et verus filius Virginis Matris, ut homines fiant adoptivi filii ac filiæ inviolabilis Dei Patris, cujus naturales filii nequeunt esse nec fieri. Factus sum corporalis, passibilis ac mortalis, partimque viator et quodammodo angelis minor, ut homines bestiis comparatos ac suis flagitiis viliores deterioresque brutis effectos, deificarem et angelis in gloria coæquarem.2 Conversatus sum inter homines in hoc mundo, ut homines associem civibus regni cœlestis, angelis sanctis, in superni paradisi palatio.

Passionem meam frequenter tam seorsum quam publice prænuntiavi, ne nescius aut invitus crederer captus et passus.3 In cœna novissima, corporis et sanguinis mei Sacramentum institui, tamque incomprehensibile ac profundissimum prorsus mysterium, post meam occisionem a fidelibus usque in finem sæculi frequentandum ac sumendum prædixi; quod in epistolis Pauli clarius quam in Evangeliis legis, ipso Vase electionis narrante de me: Hoc facite in meam commemorationem;4 quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat, ipse videlicet Dominus ad judicium.5 Ergo tam admirabilis mysterii fidem et usum sciebam usque in finem sæculi duraturos.

Passiones, seu potius propassiones quasdam assumpsi naturales, non ex infirmitate, sed prævio rationis judicio, utpote formidinem, mœrorem tam vehementem et penetrantem, quod factus est sudor meus sicut guttæ sanguinis decurrentis6 in terram, ut ab omnibus inordinatis tristitia et horrore, ab angustia et pavore qui in die particularis ac generalis judicii, deinde in tartaris invadet et possidebit reprobos et iniquos, vos præservarem.7

Captus atque ligatus sum, ut a jugo et captivitate diaboli ac peccati, a vinculis vitiorum ac inferorum vos exuam. De quibus legisti: Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.8 Ductus sum ita ligatus et vinctus, sic tentus sum, ut ab infernalibus via ac carcere vos abducam, ne manibus pedibusque ligatis in tenebras projiciamini Acherontis.9 Velatus sum, ut mentis vestræ oculos illuminem ac revelem. Irrisiones, alapas, consputationes, colaphizationes, blasphemias pertuli, ut vos a dæmonum irrisionibus, opprobriis, ictibus, colaphis liberem, verique Dei cultores et confessores efficiam.

Judici præsentatus sum, ignominiose ligatus, mendaciter accusatus, facie deformatus, ne vos divini judicii tribunali præsentemini turpes, rei et reprobandi. De judice ad judicem, de pontifice ad pontificem missus sum examinandus, ne in die judicii cum reprobis a Judice summo et assessoribus ejus redarguamini.

Alba veste et purpura sum irrisus, ut vos stola gloriæ, veste gratiæ ac virtutum ornemini. Spinea corona sum coronatus, quatenus corona de lapide pretioso diademaque speciei vestro capiti imponatur in cœlis. Præsentatus sum populo tanquam miserabilissimus homo, portans spineam coronam in capite atque purpureum vestimentum in corpore, vultu cruore perfusus, sputis et alapis dehonestatus, ne in die judicii coram cœlo et terra exponamini confundendi. Nudatus sum et alligatus totoque corpore amarissime flagellatus, ut indumento salutis operiamini, totaque caro vestra a fomitis infectione ac variis vitiorum vulneribus omnino curetur. Accusatus sum false, ut a dæmonum liberemini criminatione. Adjudicatus sum morti, ut adjudicemini vitæ æternæ.

Propriis humeris crucem portavi ad locum supplicii, ut onus iniquitatum vestrarum super me ferrem, et ferendo, vos inde eruerem:10 quoniam Pater posuit in me iniquitatem omnium vestrum, ne feratis vobiscum scelera vestra ad Deitatis tribunal. Confixus sum ligno, ut a transgressione originali in ligno facta et ab extentione iniqua ad illud peracta vos redimam. Aceto et felle refectus sum, ut ab infernali absinthio liberati, cœlestis mensæ et suavitatis æternæ sitis participes.11 Inter sceleratos sum reputatus, ut collegio annumeremini Beatorum.12 In cruce violentissime sum distentus, ut tota ad Deum affectione intentissime erigatur cor vestrum. Clavis sum perforatus, ut vinculis caritatis fortissime ac inseparabiliter mihi jungamini. In cruce septem verba sacratissima protuli, ut ab omni linguæ iniquitate purgemini. Gravius affligebar compassione quam passione, ut non solum corporali dolore, sed spirituali quoque cruciatu vobis succurrerem ac mererer. In manus Patris commendans spiritum exspiravi, ut omnium vestrum spiritus Deo Patri conjungerem et offerrem.13

Tam innumerabiles atque acerrimas pœnas, læsiones, injurias, opprobria et contemptus pati elegi, ut ab universa infernalium miseriarum innumerabiliumque pœnarum et confusionum congerie vos præservarem. Matrem meam dignissimam atque carissimam passioni meæ adesse et mihi tam vehementissime volui condolere, ut ipsa sua compassione præcordialissima innumerabilibus peccatoribus gratiam mereretur conversionis finalis.

Pro morali quoque vestra efficacissima instructione universa et singula pertuli ista.

SALVATUS. — Quid gratitudinis, quam gratiarum actionem, quid honoris et laudis, quam vicem tibi reddemus pro omnibus istis, o Sancte Sanctorum, o Rex cœlorum, o Deus incarnate, adorande et benedicte?141516 Certe, si quotidie pro te moreremur, si pro te mille mortes sustineremus, si omni tempore incolatus istius in pane et aqua abstineremus, si omnium adversitatem, injuriam, aspernationem immobili patientia pateremur, si corpora nostra quotidie usque ad sanguinis effusionem flagellaremus, si usque ad lacrimarum fluenta tibi assidue compateremur, nil condignum minimæ parti passionis tuæ et ceterorum tuæ munificentiæ beneficiorum rependeremus.

SALVATOR. — Sapienter consideras. Et ego bonitate et beneficentia mea ita vos superavi, et mea incomparabili caritate taliter vos præveni, prout immensitatem excellentiæ meæ condecuit, quatenus quidquid boni egeritis, quidquid mali sustinueritis, nunquam extollatis cervicem, nunquam inaniter glorietur caput vestrum; sed jugiter ac profunde humilietis vos ipsos, ex corde dicentes: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.17 Nihilo minus hoc requiro: ut pro viribus grati sitis, ut vestigia mea sectemini, ut mihi ex caritate perseveranter obediatis.

SALVATUS. — Hoc penitus justum est et necessarium ad salutem. Et quoniam sine te nil meritorie facere possumus, præsta, Domine Deus noster omnipotens, virtute et merito tuæ salvificæ passionis, gratiosum indesinensque auxilium jugiter hoc adimplendi.

SALVATOR. — Nunc demum adverte quam virtuose me habui in omni mea acerbissima passione.

Footnotes

  1. Job xxxiv, 13. ↩

  2. Hebr. 11, 7. ↩

  3. Matth. xx, 18. ↩

  4. 1 Cor. xi, 25, 26. ↩

  5. Luc. xxii, 19, 20. ↩

  6. Luc. xxii, 44. ↩

  7. 1 Cor. 1, 20. ↩

  8. Prov. v, 22. ↩

  9. Matth. xxii, 13. ↩

  10. Is. l. 6. ↩

  11. Is. l. 23. ↩

  12. Is. l. 12. ↩

  13. Luc. 12. 46. ↩

  14. Ps. lxvii, 23. ↩

  15. Is. liii, 12. ↩

  16. Is. liii, 6. ↩

  17. Luc. xvii, 10. ↩

Chapter 8 of 28