Articulus 16
Qualiter consideranda sit passio Salvatoris ad inflammandum.
SALVATOR. — Quis tam durus, ingratus, perversus, qui non tandem beneficiis emolliatur? qui non diligit eum a quo sentit et noscit se maxime diligi? Nonne verum est quod Salomon dixit: Munus absconditum exstinguit iram, et donum in sinu indignationem maximam?1 Quum igitur passio mea sit in se beneficium maximum, in quantum est oblatio pro vobis exhibita Patri, ac perfectissimæ caritatis effectus atque indicium, juxta quod dictum est, Majorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: nonne ex speculatione passionis meæ et omnium quæ pro tua egi pertu23 lique salute, atque ex consideratione tam ardentissimæ caritatis qua te omnino gratis præveni, a tantis te malis redemi, tam inæstimabilia bona concessi, debes merito caritatis meæ ardore totaliter inflammari, vehementer accendi, imo in caritatis viscera transformari, et per amoris vehementiam unus mecum spiritus fieri, ita ut dicere queas: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus?
Etenim amor divinus ecstasim facit, nec sinit amatores esse sui ipsorum, sed ejus quem diligunt. Itaque, sicut amor meus ad te tuæ me conjunxit naturæ, atque tuarum actionum et passionum me fecit consortem; sic amor tuus ad me transformet te in me, et te mihi inseparabiliter reddat unitum, sic ut de cetero non intendas, non quæras quæ tua sunt, nec unquam inordinate reflectaris ad te, sed me et meum honorem ac gloriam, et tuam in me beatificationem ad pleniorem meæ majestatis honorificentiam et glorificationem: quatenus sicut ego dilexi te, non propter commodum meum, sed ob tuam salutem, nec propter merita tua, sed ex bonitate mea gratuita et munificentia propria; ita tu diligas me, non propter tua commoda, nec principaliter propter beneficia mea tibi collata, sed propter puram ac infinitam meam bonitatem, deinde diligas me quoniam prior dilexi te, et propter beneficia mea atque promissa, in quantum tibi utilia sunt, imo et necessaria ad inhærendum mihi perfecte, ad diligendum me plene, ad perfruendum me sine fine, ad laudandum et honorandum me totis tuis viribus consummate. Ad hoc et propter hoc pro te pati et mori dignatus sum.
Meis obediendo præceptis, meis obtemperando consiliis et passionibus meis communicando, me fervide diligendo, sinceriter contemplando, conformaris mihi plenarie et transformaris in me, et vivis jam non tu in te, sed ego in te et tu in me; ac dicere poteris: Quis nos separabit a caritate Dei? Unumquodque enim in illud potissime transformari censetur, cujus actiones et proprietates amplius imitatur. Ideo, sicut homo carnalis et turpis, bestia appellatur, et bestialis magis ac magis efficitur; sic homo spiritualis, fervens, imitans me cruciformiter, divinus et deiformis efficitur, quia quæ Dei sunt jugiter operatur. Sic ergo resolvatur cor tuum in me, et extra se collocetur in corde meo, ut ubi thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum. Quis enim thesaurus tuus, nisi quem maxime diligis, Jesus Christus?4 Et verius est anima ubi amat, quam ubi animat.
Quum ita dilexeris me, ero cordi tuo ita infixus, impressus, invisceratus, ut vix aliud cogitare valeas nisi me; eroque oculis cordis tui et imaginationis tuæ tam prompte, assidue indelebiliterque objectus, præsentatus, conspicuus, ut ubique et semper, in omni actu, occupatione, negotio, volvatur et occurrat animo tuo crucifixi imago, dictoque citius in omni tentatione et distractione et actu ad dominicæ passionis actualem reducaris memoriam: per quam tentationi confestim prævaleas, devotioni restituaris, et intra te redeas.
SALVATUS. — Felix qui pertingit et experitur; qui (ni fallor) dicere potest: Neque creatura aliqua nos poterit separare a caritate Dei. Nempe nil durum, nil amarum, nil grave, nil letale computat hujusmodi amor.5 Quod ferrum, quæ vulnera, quæ pœna, quæ mortes amorem poterunt superare perfectum, prout hoc in beatissimis patuit tuis martyribus?
Footnotes
Chapter 17 of 28