Articulus 1
De incentivis atque incendio caritatis ex parte increati objecti, quod est Deus.
SALVATOR. — Toties accessisti ad me, et adhuc remanes frigidus! Nonne ego sum fornax infiniti amoris, ignis consumens ac penetrans, et intima mentis non solum succendens, sed in sincerissimum caritatis affectum transformans, ut alienata a se, suique oblita ac omnis entis creati, tota transeat in dilectum, stans fixa in contemplatione ipsius et cum ingenti admiratione intenta excellentiæ atque beatitudini ejus?1
SALVATUS. — Quo volas, Domine? et quo evolas manus meas? Ego adhuc repo in terra, et tu super sidera scandis. Trahe me post te, sicut vides posse sequi parvulum istum et ambulare hoc pecus tuum. Objicis mihi quod frequenter accessi ad te, et nihilo minus adhuc frigidus maneo. Fateor quod aliquo modo accesserim ad te per fidem, sicut ait Apostolus tuus : Accedentem ad Deum oportet credere ;2 itemque : Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus. Quid enim est iste accessus, nisi conversio ad te et applicatio ac unio mentis tecum? In hoc accessu oravi frequenter : Igne tui amoris accende me ; nec exauditum me sensi, imo, ut adii, sic redii algens. Verumtamen non ex parte tui sed mei fateor esse defectum.
SALVATOR. — Recte hoc confiteris : non enim accessisti sicut oportet. Etiamsi ad ignem mirabilem ad te calefaciendum accederes, nunquam calefieres, si inter ignem et te interpositum esset obstaculum spissum. Sic, quum accedis ad me cum inordinatis affectibus ac negligentiis tuis, cum distractionibus variis, cum irreverentia et absque præparatione et recollectione idonea, ita quod principem terrenum cum ampliori diligentia et attentione majori accederes et alloquereris ; nec facis quod in te est, totum tuum adhibendo conatum : numquid dignus es exaudiri et aptus accendi? Nonne, ut dici solet, actus activorum recipiuntur in patientibus et receptivis dispositis? et ego unicuique do secundum propriam virtutem, id est capacitatem et dispositionem ?3
SALVATUS. — Video quid me hactenus impedivit ; et qualiter accedendum sit,
¹ Præsens Dionysii nostri opusculum, quod deerat in editis, nihil aliud esse videtur quam MEDITATIONES SIVE DE MODO RECORDATIONIS DOMINICÆ PASSIONIS, in Elencho generali sub n. 74 inscriptæ. (Cf. tom. I, p. LIX.) Nunc primum in lucem prodit ex codice chartaceo sæc. XVI ineuntis, bibliothecæ Seminarii episcopalis Argentinensis.456 aliqualiter capio : de quo plenius informari desidero.
SALVATOR. — Nescis quod tepidum evomo, negligentem maledico, remissum abjicio?7 Tu ergo teporem tuum evome, negligentiam tuam depone, conatum tibi possibilem adhibe;8 et veni, et argue me, si non aperuero tibi cataractas misericordiæ meæ, et instillavero tibi gratiæ rorem, caritatis fervorem, divini ignis scintillas.9
SALVATUS. — Quis potest teporem negligentiamque deponere, nisi præventus a te gratiose?
SALVATOR. — Nonne, sine gratia gratum faciente, potest homo facere quod in se est? Exsistens quoque in caritate et gratia, potest et debet se ad caritatis profectum disponere, quod in se est faciendo, absque præventione et præinfusione alterius caritatis seu gratiæ habitualis. Vide qualiter criminis rei a judice deprehensi ejusque tribunalibus præsentati, rogent dimitti, si aliquam spem evadendi habeant, aut pro morte leviori, si spe evasionis careant. Cernis qualiter se prosternant, genua flectant; quam flebiliter, quam humiliter, quam compuncte, quam recollecto, integro affectuosoque corde veniam deprecentur. Si homo ex naturali corporalis atque brevissimæ mortis horrore ac temporalis vitæ amore, potest taliter hominem flagitare : qualiter offensor Altissimi, qui toties mortem meruit æternalem, potest et debet, ex fide saltem informi et naturali pœnarum formidine æternæque gloriæ cupidine, magis autem ex caritate, quamvis adhuc imperfecta, et fide formata, cooperantibus naturalibus viribus atque industriis, invocare Omnipotentem cum grandi conatu et affectu ac corde intento, pro æternæ damnationis evasione, pro supernaturali opulentia divinorum charismatum, pro felicitate perpetua atque completa?
SALVATUS. — Contradicere nequeo. Nam et philosophi pro naturali scientia politicisque virtutibus adipiscendis miram operam impenderunt. Quanta de Socrate, Platone, Diogene et consimilibus recitantur? quorum diligentia naturalis, labor assiduus, parsimonia victus, nostram carnalitatem, negligentiam ac teporem vehementer confundit. Et nunc adverto quam affectuose et clamorose pro modica eleemosyna rogitent quotidie inopes multi. Insuper Judæi et Sarraceni a donis gratiæ alieni, imo plures idololatræ, nonne in sacrificiis et orationibus suis quotidie gemunt, plorant plurimumque exhibent labyrinthum*?10 Recolo quoque, quod primo de Civitate Dei Augustinus recitat, Cleombrotum Platonicum, quum librum quemdam Platonis legeret, in quo de alterius vitæ tractat felicitate (de qua disputat in Phædone), præcipitasse se ipsum in mortem desiderio felicitatis illius : quanto magis nos Christiani, fide adjuti, exemplis Sanctorum instructi, Scripturis admoniti, inspirationibus angelicis instinctibusque divinis toties excitati, aut etiam donis gratiæ gratum facientis, quamvis adhuc imperfectis, formati, possemus ac merito deberemus pro remissione culparum, pro evasione infernalium miseriarum, pro gratia et profectu in præsenti, pro sempiterna gloria in futuro, verum, summum omnipotentemque Deum, cum affectuosissimo corde, humillime, intensissime, indefesse et incessanter invocare?*
SALVATOR. — Recte consideras. Sic age, et vives; sic ora, et exaudieris. Ita humilia te, et deinceps gratia cito repleberis; ita te applica Deo et accede, et inflammatus redibis. Imo tam gratiose et copiose replebit te infinita munificentia Creatoris, æstuantissimus et superdulcissimus ignis Spiritus Sancti, quod cum Propheta rediens dices : Factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum ipsius.11 Interea exuberantiam influxionum charismatum supernorum, illuminationum splendores, inflammationum ardores, visitationum purissimarum frequentiam ferre non valens, clamabis datori : Domine, moderare, contine undas gratiæ tuæ; et cum Vate dices prætacto : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans ; et defeci, ferre non sustinens.12
SALVATUS. — Magnum est hoc, et beatus qui experitur. Et quamvis admirer, non tamen diffido. Imo, si caritatem tuam ad genus humanum profunde considero ; si misericordiæ, opulentiæ ac liberalitatis tuæ immensitatem rite adverto ; prædictam quoque præparationem et applicationem, imo et Scripturarum promissa, intueor : plane credo, imo (ut ita loquar) scio sic esse. Sed, precor, edissere utrum ad hæc impetranda sufficiat oratio seu applicatio talis ex parte nostra.
SALVATOR. — Sufficit cum contentis in se, si continuetur, ut dixi :13 Oportet semper orare et non deficere. Nempe, quamdiu ambulas in medio laqueorum, quamdiu in stadio hujus sæculi invisibilibus, atrocissimis, callidissimis hostibus pleno versaris, quamdiu periculis istis circumdaris, ita ut dicere habeas, Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis ; indiges jugiter exclamare : Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
SALVATUS. — Quæ sunt illa in oratione contenta, quæ exiguntur ad hæc obtinenda?
SALVATOR. — Oratio essentialiter est petitio decentium a Deo, hoc est postulatio rerum salubrium quas decet a Deo peti. Verumtamen ad orationem exigitur atque in ea includitur consideratio majestatis ac pietatis divinæ, defectuositatis quoque propriæ ; idcirco asseritur, quod oratio est ascensus mentis in Deum. Porro consideratio ista prorsus necessaria perhibetur ad sortiendum inflammationem et locupletationem prætactas a Domino, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem. Inflammatio namque actus seu opus est voluntatis, quæ de se cæca censetur. Hinc bonum intellectum, id est intellectualiter cognitum, dicitur voluntatis objectum. Quod quanto ab intellectu clarius noscitur, tanto validius afficit, inclinat succenditque voluntatem, dummodo sit voluntati ex sua natura multum conveniens, et voluntas modo præhabito ad ipsum conetur.
Præterea, unumquodque in tantum est appetibile atque amabile voluntati, quantum habet de ratione bonitatis, perfectionis ac felicitatis. Bonum est enim quod omnia appetunt ; omnes quoque beatitudinem naturaliter cupiunt ; unumquodque etiam suam optat perfectionem. Quum itaque Deus in se ipso sit bonitas pura, incomparabilis et immensa, omnisque boni causa fontana, fons omnis felicitatis et gloriæ, in quo solo quietari mens valet creata, ens item absolute ac infinite perfectum, essentialiter et interminabiliter felix et gloriosum ; constat quod ipse sit omni voluntati humanæ et omni menti creatæ incomparabiliter prorsus conveniens ac summe amœnus et dulcis, maxime appetibilis et amabilis, quantum est ex sua natura, imo etiam quantum est ex parte mentis creatæ et voluntatis humanæ, dummodo exstet bene disposita, a felle amaritudinis expurgata, a vitiorum veneno mundata, atque ab innaturalibus et carnalibus qualificationibus expers, ad tanti boni unionem ac gustum aptata.
SALVATUS. — Hæc omni consonant rationi. Nam et cibus, quamvis ex sua natura plurimum dulcis, gustui amaris febribibusque humoribus alterato non consistit suavis. Sed scire velim an naturalis scientia et philosophica sapientia idoneæ sint ad inflammationem hanc prædictam voluntatis.
SALVATOR. — Habitus naturales et acquisiti habitibus supernaturalibus gratuitis et infusis subserviunt, cooperantur, adstunt ; non tamen sunt necessarii, nec per se sufficiunt, nec per se tantum ad gratuitam ac meritoriam caritatis inflammationem perducunt, sed magis ad naturalem quamdam Dei dilectionem : de qua et philosophi, et præsertim Platonici, prout in libro de Civitate Dei ex Augustino legisti, exstant locuti. Hinc consideratio ista propriæ defectuositatis et contemplatio divinæ sublimitatis ac proprietatis in oratione contentæ, atque ad præinductam inflammationem, dilatationem ac perfectionem levantes, sunt actus doni scientiæ et doni sapientiæ.1415 Quæ dona antequam ad tantam perfectionem erigant mentem, præexigunt appetitum sensitivum per virtutes morales refrenari, reformari, superiorique parti animæ totaliter subdi.
SALVATUS. — Ex hoc (ni fallor) consequitur, quod ad inflammationem prætactam non pertingit homo ita celeriter nec ita faciliter ut verba præhabita videbantur prætendere : siquidem inferiorem animæ partem sic refrenare non est opus diei unius nec temporis brevis.
SALVATOR. — Bene ita eliceres, si supernaturalia adjutoria non adessent, et si quæ de virtutibus dixi moralibus, intelligenda exsisterent de ipsis virtutibus moralibus acquisitis, et non magis infusis. Nunc autem quacumque hora ex vera contritione aut certe attritione sibi possibili, ingemiscit peccator cum pleno proposito amplius non peccandi, mox desuper ei infunduntur caritas, dona ac virtutes morales. Et quo istis infusis habitibus mox quis melius ac robustius fuerit usus cum oratione, applicatione et conatu prædictis, eo velocius suffocantur et exstirpantur in eo passiones et vitia cum quotidianis negligentiis et peccatis, fitque protinus fervidus ac divinus, spiritualis et illustratus, imo et in Deum absorptus. Nonne de pluribus hoc legisti ?
SALVATUS. — Legi, o Domine. De quibus dignæ narrant historiæ, quod in conversionis suæ principio poterant inter perfectos connumerari. Quid dicam de viris sanctis Antonio, Hilarione, Macario, Pacomio, Servatio, Martino, Bernardo, Francisco? tum et de beatissimis (ut sic loquar) meretricibus, quæ non inde beatissimæ unde meretrices, Maria Ægyptiaca, Pelagia, Thaide, Maria quoque nepte Abrahæ anachoretæ, imo (et quam primo nominare debuerim) Maria Magdalene? de quibus talia vere leguntur, operante in eis mirabilissime omnipotente tua virtute purissima.
SALVATOR. — Nunc ergo vitiis passionumque nebulis, et omni distractione, tepiditate, negligentia procul rejectis, mente ad radium versa, contuere quam amabilis et superamabilis, quam desiderabilis et superdesiderabilis sit Dominus Deus tuus.
SALVATUS. — Hoc ipsum, tu, Domine Deus, qui solus divinitatem et tuæ naturæ supergratiosissimam amabilitatem plene et perfecte et comprehensive cognoscis, exponere mihi digneris, prout nosti imbecillitati meæ capacitatis, quam per dona gratuita benignissime robores, convenire.16
Footnotes
Chapter 2 of 28