Articulus 2
Quod Virgo benedicta cuncta sibi divinitus impertita beneficia excellenter agnovit.
FECIT mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.1 Putasne, dum hoc dixit Maria, ignoraverit quænam magna illa erant quæ sibi desuper concessa esse gloriando fatebatur ? Nempe si ea nescierat, quomodo grata exstitit ? Quis enim de his datori regratietur, quæ se recepisse nescit aut penitus ignorat? Porro qui ingratus est, iniquus censetur, et id quoque quod habere videtur, auferetur ab eo.2 Maria ergo, quæ sanctissima perfectaque exstitit, quatenus in omnibus Deo gratissima foret, universa (præsertim vero singularia) D divinæ munificentiæ dona tam superclementer sibi cœlitus impensa, limpidissime novit.
Præterea, qui plura recepit, fortius diligere obligatus est. Amor autem notitiam exigit. Quum igitur nil injustitiæ, magis vero ardentissimam caritatem Maria habuerit, opportunum omnino est sincerissimam ipsi divinorum notionem munerum elargiri. Necesse namque est, quo ferventior fuerit amor, eo clarior sit amati agnitio in eodem processu, quamvis nequaquam ei ampliorem oporteat inesse dilectionem qui profundius cognoscit. Amplius autem, unctio docet electos de omnibus. Et de Sanctis quoque scriptum est : Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.3 Itaque constat quoniam quo Spiritu divino plenior erat Maria, eo doctior et ad Dei contemplanda beneficia magis erat idonea.
Footnotes
Chapter 45 of 110