Skip to the text

Capitulum 2

Exhortatio abbatis Joannis ad Theonam ac alios qui cum eo venerant.

DELECTOR, o carissimi filii, largitate munerum vestrorum, atque gratanter amplector devotionem hujus oblationis, cujus dispensatio est mihi credita, quia fideliter Deo offertis primitias vestras usibus indigentium erogandas, quæ sunt sacrificium boni odoris. Nam credo fruges vestras ex quibus hæc obtulistis, ubertim benedicendas merito oblationis istius, vos quoque cumulandos a Domino multiplici bonorum omnium ubertate etiam in sæculo isto, secundum ipsius promissum cujus implestis mandatum, quemadmodum ait Scriptura: Honora Dominum de tuis justis laboribus, et deliba ei de fructibus justitiæ tuæ, ut impleantur horrea tua abundantia tritici, et torcularia tua vino redundant.1 Quam devotionem fideliter exsequentes, scitote vos consummasse legis antiquæ justitiam, sub qua tunc positi et transgredientes eamdem, reatum inevitabiliter incurrebant, implentes vero pervenire ad apicem perfectionis nequibant.2

Footnotes

  1. Prov. III, 9, 10. juxta LXX. ↩

  2. Lev. XXVII, 30. ↩

Chapter 402 of 499