Capitulum 7
Quod in nostra potestate sit, an velimus esse sub gratia Evangelii, an sub legis terrore.
HINC in nostra potestate situm est nunc, an velimus esse sub Evangelii gratia, an sub legis terrore; quia necesse est unumquemque pertinere ad alteram partium harum, secundum qualitatem operis sui. Nam gratia Christi suscipit transcendentes legem, lex vero retinet inferiores tanquam debitores suos et sibi obnoxios. Reus namque legalium præceptorum nequaquam valebit evangelicam perfectionem attingere, quamvis inaniter glorietur esse se christianum et Christi gratia liberatum. Non solum enim hic credendus est esse sub lege, qui contemnit implere ea quæ jubet lex, sed etiam ille qui contentus est servare illa tantum quæ præcipit lex, et nequaquam exhibet fructus dignos vocatione et gratia Christi, qui non dicit, Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo;1 sed, Vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo;2 et veni, sequere me: qui ob commendandam magnificentiam evangelicæ perfectionis, non concessit brevissimum horæ spatium discipulo id postulanti pro patre suo sepeliendo, nec prætulit humanæ caritatis officium divino amori.3
Footnotes
Chapter 407 of 499