Skip to the text

Capitulum 20

Quœstio, cur per totam Quinquagesimam jejunium resolvatur.

GERMANUS: Cur ergo laxamus rigorem abstinentiæ tota Quinquagesima prandiis, quum Dominus noster Jesus Christus sit post resurrectionem cum discipulis commoratus tantum quadraginta diebus?

Responsio ad quœstionem prœdictam.

THEONAS: Interrogatio vestra non incongrua meretur agnoscere integerrimam veritatem quæsiti. Post ascensionem Salvatoris, quæ facta est quadragesima die a sua resurrectione, Apostoli reversi de monte Oliveti (in quo Christus ad Patrem ascendens præbuit se videndum, sicut lectio Actuum Apostolorum testatur), ingressi sunt Jerosolymam, et per decem dies exspectaverunt Spiritus Sancti adventum;1 quibus expletis, susceperunt Spiritum Sanctum cum gaudio quinquagesima die, et ita per hæc impletus est Quinquagesimæ numerus. Quem in veteri quoque Testamento legimus figuraliter præsignatum, in quo septem hebdomadibus consummatis, panis primitiarum jubebatur Deo offerri per sacerdotes, qui per Apostolorum prædicationem probatur Domino verissime immolatus, qua prædicatione leguntur Apostoli populo sermocinati quinquagesima die illa:23 verus, inquam, panis primitiarum prolatus institutione suæ novæ doctrinæ, qui satiatis quinque millibus virorum munere cibi sui, consecravit Deo primitivum Christianorum populum de Judæis. Hinc quoque hi decem dies observandi sunt pari solennitate atque lætitia cum præcedentibus quadraginta diebus. Cujus festivitatis observantia seu institutio transmissa per apostolicos viros usque ad nos, eodem tenore servanda est. Ideo namque genua non curvamus in ipsis diebus, quia curvatio genuum signum est luctus ac pœnitentiæ. Unde eamdem solennitatem custodimus per omnia illis diebus quam et die dominica, in qua majores nostri statuerunt nec genua esse flectenda nec jejunandum, propter dominicæ resurrectionis honorem.

Footnotes

  1. Act. 1, 9, 12. ↩

  2. Act. II, 4. ↩

  3. Deut. xvi, 10. ↩

Chapter 419 of 499