Skip to the text

Capitulum 8

Quomodo Theonas conjugem suam hortatus sit ut renuntiaret mundo.

QUIBUS auditis, B. Theonas accensus inexstinguibili desiderio perfectionis, semen verbi cœlestis conceptum corde fecundo reposuit quasi in sulcis edomitis et profundis: maxime humiliatus atque compunctus in hoc, quod senex dixisset eum non solum non attigisse evangelicam perfectionem, imo et vix adimplesse legis mandata; deflens se nondum audisse rationem primitiarum, quum tamen singulis annis solitus esset afferre diaconiæ decimas frugum suarum. Quas etsi aliter attulisset, nihilo minus fatebatur se longe distare secundum senis sententiam ab evangelica perfectione. Reversus est igitur domum tristis, illa affectus tristitia quæ pœnitentiam in salutem stabilem operatur:1 nec jam dubius de sua voluntate et intentione, convertit omnem suam sollicitudinem circa conjugis suæ salutem, cœpitque eam exhortari ad desiderium spirituale quo ipse accensus jam fuit; admonens eam cum lacrimis die ac nocte, ut in castitate et sanctimonia Deo pariter deservirent, dicens conversionem ad vitam meliorem esse nullatenus differendam, quia spes vana juvenilis ætatis non præjudicaret necessitati subitæ mortis, quæ tollit infantes et pueros ac adolescentes, sicut et senes.

Footnotes

  1. II Cor. vii, 10. ↩

Chapter 408 of 499