Skip to the text

Capitulum 25

Responsio, quod jejunia Quadragesimæ referantur ad decimam anni.

THEONAS: Licet quorumdam pia simplicitas amputet hujus rei quæstionem, tamen quia scrupulosius inquirendo quæ alius reputasset quæstione indigna, desideratis agnoscere integram nostræ servitutis ac observantiæ veritatem, accipite evidentissimam rationem istius, ut certius approbetis quod majores nostri nihil irrationabile statuerunt. Generale præceptum promulgatum est universo populo in lege Mosaica: Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo.1 Itaque qui jubemur offerre decimas possessionum et omnium fructuum nostrorum, multo magis necesse est ut offeramus decimas vitæ nostræ et usus humani, operumque nostrorum. Quæ evidenter implentur in Quadragesimæ computatione, quoniam numerus omnium dierum per quorum revolutionem annus completur, decimatur numero triginta sex semis dierum. Porro in septem hebdomadibus, si dies dominicales et sabbata subtrahantur, triginta quinque dies supersunt jejuniis deputandi. Porro adjecta die illa vigiliarum sabbati usque in gallorum cantum, illucescente dominica, non solum implentur numerus triginta sex dierum, verum etiam pro decimis quinque dierum residuis, computato superadjecto spatio noctis, nihil deerit plenitudini summæ totius, quæ supputatur pro decima anni.

Footnotes

  1. Exod. xxii, 29. ↩

Chapter 424 of 499