Skip to the text

Capitulum 29

Quod perfecti supergrediantur Quadragesimæ legem.

QUI autem perfectus et justus est, non tenetur hac Quadragesimæ lege, neque contentus est subjectione hujus exiguæ actionis, quam principes Ecclesiarum statuerunt illis qui toto anno implicantur deliciis sæcularibusque negotiis, ut constricti quodammodo hac observatione legali, vacant Deo saltem diebus istis, et offerant Deo decimas dierum vitæ suæ, quas totas fuerant devoraturi veluti quosdam fructus. Ceterum justi, quibus non est lex I Tim. 1, 9. posita, qui per spiritualia obsequia Deo impendunt ac offerunt non modicam illam partem, videlicet decimam, sed totum tempus vitæ suæ, quoniam liberi sunt a decimarum legalium functione seu solutione, idcirco si superveniens sancta et honesta necessitas eos arctaverit, audent laxare jejunium absque disceptatione. Non enim exiguitas decimarum ab eis exigitur qui se et omnia sua Deo pariter obtulerunt. Quod ille non poterit facere absque maxima fraude, qui nihil voluntarie offerens Deo, inexcusabiliter obligatur legis præcepto solvere decimas suas. Hinc clare probatur servum legis non posse esse perfectum, qui prohibita cavet aut jussa exsequitur, sed illi vere perfecti sunt qui non utuntur rebus a lege concessis. Et hac ratione legimus quosdam patres veteris Testamenti fuisse perfectos, quamvis de Moysis lege dicatur, Nihil ad perfectum adduxit lex:1 quoniam transcendentes legis imperium, secundum evangelicam perfectionem vixerunt, scientes quod justis non est lex posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis.

Footnotes

  1. Hebr. vii, 19. ↩

Chapter 428 of 499