Capitulum 13
Quale bonum sit jejunium.
NUNC ergo quærendum quid de jejunio debeamus sentire: an sit tale bonum, quale justitia, prudentia, ceteræ quoque virtutes quæ in contrariam partem divertere nequeunt; an sit quoddam medium, quod aliquando utiliter fiat, et aliquando sine damno prætermittatur, quod item interdum reprehensibiliter efficiatur, et vicissim laudabiliter omittatur. Si enim in illa ratione numeroque virtutum ponamus jejunium, ut abstinentia a cibis collocetur inter principalia bona, tunc ciborum perceptio erit vitiosa et prava, quoniam quidquid principali bono exstat contrarium, malum est. Quod Scripturarum auctoritas non permittit nos affirmare. Si enim tali sensu atque proposito jejunemus, ut credamus peccatum consistere in ciborum sumptione, non solum non proficiemus in jejunando, sed incurremus reatum maximum et sacrilegii crimen, juxta Apostolum: Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et iis qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, etc.1 Qui enim putat quid commune esse, illi commune est.2 Ideo neminem legimus condemnatum ob solam cibi perceptionem, nisi forte aliud aliquid fuerit annexum aut subsecutum, per quod meruit condemnari.
Footnotes
Chapter 413 of 499