Capitulum 16
Quomodo bonum principale discernatur a ceteris bonis.
PRINCIPALE autem bonum a mediis per ista distinguitur : utpote si sit per se bonum, et non propter aliquid aliud; item si necessarium sit propter se, et non propter aliud aliquid; si immutabiliter ac semper sit bonum, et suam qualitatem perpetuo retinens, nec unquam possit converti in malum; si quoque cessatio ejus non possit non inferre summam perniciem, et si illud quod ei contrarium est, principale sit malum, nec possit laudabiliter fieri. Quæ principalium bonorum proprietates adscribi non valent jejuniis, quum non sint ex se ipsis bona, aut propter se necessaria; sed laudabiliter exercentur propter acquirendam animæ et corporis puritatem, quatenus exstinctis stimulis carnis, mens pacifica reconcilietur suo auctori. Nec sunt bona semper et immutabiliter, quia plerumque intermittimus ea absque peccato : imo importunius observata, vertuntur interdum in perniciem animæ. Denique id quod videtur jejunio esse contrarium, non est principale malum, puta perceptio ciborum naturaliter jucunda : quæ dici mala non potest, nisi eam sequantur intemperantia, luxuria, et alia consimilia vitia : quoniam non quod intrat in os, coinquinat hominem;1 sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Hinc derogant principali bono, nec faciunt illud inculpabiliter ac perfecte, qui id exsequuntur non propter se, sed propter aliud aliquid. Omnia namque sunt facienda gratia principalis boni, ipsum vero expetendum est propter se solum.
Footnotes
-
Matth. XV, 11. ↩
Chapter 416 of 499