Skip to the text

Capitulum 10

Satisfactio, quod non intendat suadere aut approbare discessionem a conjuge.

NEMO autem putet nos ista introduxisse ad provocandum conjugiorum divortia, qui nuptias non solum non reprobamus, imo et apostolicam sequentes sententiam, dicimus, Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus;1 sed ut fideliter panderemus lectori initium conversionis quo tantus vir consecratus est Deo. A quo lectore deposcimus primo hæc pro bona regratiatione, ut sive factum illud sibi placuerit sive non, permittat me esse a calumnia alienum, opusque illud laudet aut reprehendat in suo auctore. Ego autem qui non induxi de hac re meam sententiam, sed simplici narratione perstrinxi rei gestæ historiam, juste vindico mihi, ut sicut nihil mihi usurpo de laude eorum qui factum hoc probant, ita non pulser invidia improbantium illud. Habeat ergo unusquisque judicium suum de illo, ut diximus; sed hortor ut ita moderetur suum judicium et examen, ne credat se sanctiorem aut æquiorem esse divino judicio, quo datum est huic Theonæ facere signa apostolicarum virtutum; ut taceam de tantorum Patrum sententia, qui factum ejus non solum non reprehenderunt, imo in tantum commendaverunt, ut prætulerint auctorem facti illius sublimissimis viris, eligendo eum ad diaconiam. Et puto judicium tot spiritualium virorum Deo auctore prolatum non deviasse, quod etiam Deus signis tam mirabilibus confirmavit.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 4. ↩

Chapter 410 of 499