Capitulum 23
De tempore et mensura refectionis.
SIC ergo servanda est solennitas prædictarum dierum, ut concessa remissio prosit magis quam noceat cultui sive profectui carnis ac animæ, quia nec stimulus carnis, neque diabolus mitigatur gaudio alicujus festivitatis aut dierum honore. Ut ergo statuta solennitas consueta servetur festis diebus, et saluberrimus parsimoniæ modus minime transcendatur, sufficit ut indultam remissionem patiamur progredi usque ad id, ut cibus qui erat sumendus hora nona, capiatur paulo citius propter festum, utpote hora sexta, ea discretione ut solitus escarum modus aut qualitas non mutetur, ne puritas corporis et integritas mentis diligenter acquisitæ abstinentia quadragesimali, pereant Quinquagesimæ remissione, nihilque prosit nobis obtinuisse jejuniis quod mox perdatur saturitate incauta : præsertim quum et diabolica versutia non ignota, tunc præcipue puritatem nostram impugnet, quum ejus custodiam senserit relaxatam solennitate consueta. Quamobrem vigilantissime providendum est ne vigor mentis nostræ enervetur unquam seductionibus blandis, ne perdamus securitate ac requie Quinqu gesimæ puritatem castimoniæ acquisitam labore Quadragesimæ. Ideo nulla penitus adjectio admittatur in ciborum qualitate et modo; imo et in celeberrimis diebus temperemus ab escis, per quarum continentiam tuebamur integritatem pudicitiæ diebus profestis, ne festivitatis lætitia suscitans nobis perniciosissimam pugnam incentivorum carnalium, vertatur in luctum, atque eripiat nobis excellentiorem illam mentis festivitatem, quæ gaudio incorruptionis exsultat, et incipiamus post brevem carnalis lætitiæ vanitatem deflere longo pœnitentiæ mœrore pudicitiam cordis amissam. Quin imo laborandum ut prophetica illa admonitio non frustra dirigatur ad nos: Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua.1 Si enim dierum solennitas interjecta non mutaverit continentiæ jugitatem, spiritualibus feriis semper fruemur; sicque cessantibus nobis a servilibus operationibus, erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato.2
Footnotes
Chapter 422 of 499