Capitulum 4
Quod Abraham, David, ac ceteri Sancti supergressi sint legis mandata.
LEGIMUS namque et Abraham supergressum esse legis præcepta, qui superatis regibus quatuor, non acquievit attingere aliqua Sodomorum quæ debebantur sibi non immerito tanquam victori, quæ et rex Sodomæ obtulit ei suppliciter, sed cum juramento clamavit: Extendo manum meam ad Deum excelsum, qui fecit cœlum et terram, si a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ accipiam ex omnibus quæ tua sunt.1 Ita scimus et ipsum David transcendisse legis mandata, quoniam Moyse præcipiente ut inimicis talio redderetur, non solum non fecit hoc, imo et persequentes dilexit, pie deflevit ac vindicavit occisos.23 Insuper demonstramus Eliam et Jeremiam non fuisse sub lege, qui perseverare virgines maluerunt, quum uti conjugio licite possent. Conformiter legimus Eliseum et reliquos ejusdem propositi viros Mosaica transcendisse mandata, de quibus Apostolus:4 Circumierunt, inquit, in melotis, in pellibus caprinis, etc. Præterea quid dicam de filiis Jonadab filii Rechab, quos legimus sic respondisse Jeremiæ offerenti eis vinum ex Dei præcepto: Non bibemus vinum, quoniam Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis dicens, Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum, etc.?5 Propter quod a beato Jeremia audire meruerunt: Hæc dicit Dominus exercituum, Non deficiet vir de stirpe Jonadab, stans in conspectu meo cunctis diebus.6 Qui omnes non contenti offerre decimas possessionum suarum, sed respuentes prædia sua, potius obtulerunt Deo se ipsos et animas suas, pro quibus nulla commutatio fieri potest ab homine, sicut Dominus in Evangelio contestatur: Quam dabit homo commutationem pro anima sua?7
Footnotes
Chapter 404 of 499