Skip to the text

Capitulum 14

Quod jejunium non sit principale bonum.

MEDIUM ergo quoddam esse jejunium hinc probatur, quoniam sicut justificat dum servatur, ita non damnat dum frangitur, nisi forte præcepti transgressio puniatur potius quam escarum perceptio. Porro nullum tempus vacare debet a principali bono, in tantum ut nulli liceat esse sine eo, quia ex ejus cessatione necesse est negligentem corruere in peccatum. Principali quoque malo nullum conceditur tempus quo liceat, quia quod semper nocivum est sive culpabile, nunquam poterit non nocere, si admittatur, nec potest in partem laudabilem commutari. Atque per hoc, ista quibus videmus qualitates seu modos et tempora esse præfixa, quæ dum observantur ita sanctificant, ut omissa non polluant, manifestum est media esse, puta divitias, nuptias, agriculturam, solitudinem, vigilias, sacrasque lectiones et meditationes librorum, jejunia quoque, de quibus sumptum est hujus sermonis exordium: quæ divina jussio aut Scripturarum auctoritas non præcipit tam incessabiliter obtineri aut custodiri, ut vitiosum sit ea omittere paululum. Quidquid enim præcipitur, mortem irrogat si non impletur: porro quæ consuluntur, facta prosunt; omissa seu non facta, non puniunt. Hinc majores nostri jusserunt nos hæc omnia aut quædam eorum observare ac agere circumspecte ac provide, pro loco, modo, causa ac tempore: quia si aliquid horum congrue fiat, aptum est atque conveniens; si incongrue, certum est quod ineptum exsistat ac nocivum. Ut si quis velit austeritatem jejunii custodire in Fratris visitatione, in quo debet Christum ex humanitate reficere, nonne magis incurret crimen inhumanitatis, quam acquirat laudem et meritum religionis? Aut si non acquiescat rigorem abstinentiæ relaxare, dum defectio corporis id requirit, et imbecillitas deposcit virium reparationem per cibi perceptionem, nonne magis æstimandus est crudelis homicida corporis sui quam provisor salutis animæ suæ? Ita etiam si quis voluerit indissolubiliter retinere rigidam observantiam jejuniorum, dum tempus festivum concedit congruum usum escarum et absolutionem consueti rigoris, necesse est ut reputetur irrationabilis et indiscretus magis quam religiosus. Denique ista adversantur his qui mercantur laudem humanam per sua jejunia, et famam sanctitatis acquirunt pallore inani, quos evangelicus sermo pronuntiat recepisse in hac vita mercedem suam;1 quorum jejunia Dominus detestatur, qui per Isaiam loquitur in eorum persona: Quare jejunavimus, et non adspexisti, humiliavimus animas nostras, et nescisti?2 Quibus confestim respondet, aperiens causas cur exaudiri essent indigni:3 Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis; ecce ad lites, etc. Deinde subjungit docens qualiter jejunium meritorium fiat, evidenterque pandit jejunium per se solum non posse esse acceptum, nisi causas subsequentes habeat sibi adjunctas, dicendo : Nonne hoc est jejunium quod elegi ?4 Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, etc. ; tunc invocabis, et Dominus exaudiet, clamabis, et dicet, Ecce adsum. Videtis ergo quod Deus nequaquam judicet jejunium esse principale bonum, quoniam bonum est ac placitum Deo non per se ipsum, sed per alia opera; et rursus judicetur non solum vanum, sed item odibile ex causis adjunctis, quum Dominus dicat : Quum jejunaverint, non exaudiam preces eorum.5

Footnotes

  1. Matth. VI, 16. ↩

  2. Is. LVIII, 3. ↩

  3. Ibid. 3, 4. ↩

  4. Is LVIII, 6-9. ↩

  5. Jer. XIV, 12. ↩

Chapter 414 of 499