Skip to the text

Capitulum 28

Quare vocetur Quadragesima, quum jejunetur triginta et sex diebus.

S ED quum humana negligentia amovisset hujus rei rationem, tempus hoc quo offeruntur Deo decimæ annorum triginta et sex semis jejuniis, dictum est Quadragesima forsitan ideo, quia Moyses et Elias, imo et Christus, quadraginta diebus jejunaverunt.123 Ad cujus rei sacramentum non immerito coaptantur quadraginta anni quibus populus Israel commoratus est in deserto, et quadraginta mansiones quibus viam illam pertransierunt.4 Et forsitan decimatio ipsa Quadragesimæ nomen recte accepit, quasi quodam telonei abusu. Sic namque vulgo vocatur publica illa exactio ex qua portio tanta lucri deputatur commodis regis, quantum a nobis exigitur legitimum Quadragesimæ vectigal a Rege omnium sæculorum pro usu hujus vitæ nostræ præsentis.

Præterea, quamvis non spectet ad propositam quæstionem, quoniam tamen occasio narrationis se obtulit, prætereundum esse non puto, quod seniores nostri frequentissime testabantur universos monachos maxime a dæmonibus impugnari illis diebus, et acrius perurgeri ad transmigrandum de sedibus suis: eo quod sicut Ægyptii tunc urgebant filios Israel afflictionibus violentis, nunc quoque intellectuales Ægyptii, scilicet dæmones, incurvare conentur verum Israelem, id est multitudinem monachorum, operibus duris et lutulentis, id est carnalibus vitiis, ne deserentes terram Ægyptiam, id est sæculum nequam, per quietem Deo amicam transeamus salubriter ad eremum solitudinemque virtutum, ita ut Pharao contra nos fremens, dicat: Otiosi sunt, idcirco vociferantur, dicentes, Eamus, et sacrificemus Domino Deo nostro;5 opprimantur laboribus, et solliciti sint in operibus suis, et non sint solliciti in verbis vanis. Impii quippe affirmant sanctum sacrificium Dei, quod non offertur nisi in eremo liberi cordis, esse maximam vanitatem. Abominatio enim est peccatori religio.

Footnotes

  1. Exod. xxxiv, 28. ↩

  2. III Reg. xix, 8. ↩

  3. Matth. iv, 2. ↩

  4. Deut. xxix, 5. ↩

  5. Exod. v, 8, 9, juxta LXX. ↩

Chapter 427 of 499