Skip to the text

Capitulum 31

Quomodo intelligendum sit quod ait Apostolus : Peccatum vobis non dominabitur.

GERMANUS : Quia sententia ista Apostoli fallax esse non potest, quæ generaliter repromittit securitatem non monachis tantum, imo omnibus Christianis, ideo videtur nobis esse valde obscura. Quum enim affirmet cunctos qui Evangelio credunt, esse alienos a dominatione et jugo peccati, quomodo dominatio vitiorum viget pene in omnibus baptizatis, juxta sententiam Christi dicentis : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati ?1

Footnotes

  1. Joann. VIII, 34. ↩

Chapter 430 of 499