Capitulum 5
Quod exsistentes sub Evangelii gratia debeant transcendere legis mandata.
HINC scire debemus quod nos (a quibus non exigitur legale mandatum, sed quibus evangelicus sermo dicit:1 Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo; et veni, sequere2 me) dum offerimus Deo decimas de substantiis nostris, detinemur quodammodo adhuc sub sarcina legis, et necdum attingimus evangelicam perfectionem, quæ remunerat obtemperantes sibi, non solum beneficiis vitæ præsentis, sed præmiis quoque futuris. Lex namque promisit factoribus suis non præmia regni cœlestis, sed solatia vitæ præsentis:3 Qui fecerit, inquiens, hæc, vivet in eis.4 Dominus autem ait suis discipulis et amicis:5 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; et, Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.6 Nec immerito: non enim ita laudabile est abstinere ab illicitis, sicut a licitis, non utendo propter Dei reverentiam his quæ utenda nobis permisit propter nostram infirmitatem.
Itaque si hi qui fideliter offerunt decimas suas, atque per hoc præceptis Dei veteribus famulantur, necdum evangelicum culmen ascendunt, quantum distent ab illo qui non offerunt decimas suas, manifeste conspicitis. Qualiter enim valent esse participes evangelicæ gratiæ, qui contemnunt implere leviora legis præcepta, quorum facilitatem imperiosa verba legislatoris in tantum testantur, ut maledictionem proponat non observantibus ea, dicendo : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis, ut faciat ea?78 In Evangelio autem propter excellentiam mandatorum dicitur : Qui potest capere, capiat.9 Illic comminatoria compulsio legislatoris parvitatem mandatorum Dei demonstrat, dicens : Contestor vobis hodie cœlum et terram, quod si non custodieritis præcepta Domini Dei vestri, peribitis a facie terræ.10 In Evangelio autem significatur magnificentia mandatorum magis proprietate et conditione exhortantis quam imperantis, quum loquitur : Si vis perfectus esse, fac hoc vel illud. Ibi Moyses imponit inexcusabile pondus recusantibus legem; hic Paulus occurrit tantum consilio volentibus et festinantibus ad ipsam perfectionem. Non enim erat generaliter præcipiendum, neque (ut ita dixerim) ab omnibus canonice exigendum, quod apprehendi non potest ab omnibus ob suam sublimitatem mirificam, sed potius provocantur omnes gratia atque consilio : ut magni valeant non immerito coronari perfectione virtutum; parvi autem, qui implere non possunt mensuram ætatis plenitudinis Christi, quamvis videantur latere fulgore majorum velut astrorum tecti, tamen sint alieni a tenebris maledictionum legalium, nec addicantur cladibus malorum præsentium, neque supplicio torqueantur æterno.11
Christus itaque nullum adstringit præcepto ad excelsa illa perfectionis fastigia, sed provocat liberi arbitrii potestate, et salubri consilio ac desiderio perfectionis. Ubi enim præceptum, ibi necessitas; et ubi necessitas, ibi difficultas; ubi difficultas, ibi et negligentia; ubi negligentia, ibi et peccatum; ubi peccatum, ibi consequenter et pœna. Porro custodientes ea quæ jubentur severitate legis præfixæ, potius pœnam effugiunt quæ minabatur a lege illa, quam præmia consequantur.
Footnotes
Chapter 405 of 499