Skip to the text

Capitulum 27

Cur Quadragesima a plerisque observetur diverso numero dierum.

A MPLIUS, quod dicitis Quadragesimam observari per diversas provincias more diverso, videlicet per sex aut septem hebdomadas; attamen una ratio idemque modus jejuniorum concluditur seu impletur observatione hebdomadarum diversa. Hi namque qui die sabbati æstimant jejunandum, instituerunt observantiam sex hebdomadarum. Sexies enim in septimana jejunant, qui consumunt seu jejunando expendunt dies triginta*, et eosdem sex dies sexies revolutos.1 Una ergo est ratio idemque modus jejuniorum, quamvis discrepare videantur in numero hebdomadarum.*

Footnotes

  1. * triginta sex, id est... ↩

Chapter 426 of 499