Capitulum 30
Qualiter instituta fuerit observantia Quadragesimæ.
SCIENDUM quoque quod observatio Quadragesimæ instituta non fuit, quamdiu perfectio primitivæ Ecclesiæ inviolata permansit. Non enim claudebantur obligatione hujus præcepti aut quasi legali sanctione terminis jejuniorum arctissimis, qui totum annum concludebant et expendebant æquali jejunio. Sed quum multitudo credentium ab apostolica illa devotione discedens, insisteret propriis opibus, nec eas divideret usui cunctorum fidelium secundum apostolica instituta :1 imo consulens privatis expensis et commodis suis, non solum servaret, sed item augere studeret, non contenta sequi exemplum Ananiæ et Saphiræ; tunc placuit sacerdotibus universis, ut saltem canonica jussione jejuniorum revocarent ad opus sanctum homines curis sæcularibus alligatos, et pene (ut sic loquar) ignaros continentiæ et compunctionis, et eos quasi compellerent necessitate legalium decimarum, quæ possit prodesse infirmis, sed præjudicare non possit perfectis, qui sub Evangelii gratia constituti, transcendunt legem devotione spontanea, ut pervenire valeant ad complementum apostolicæ illius sententiæ : Peccatum vobis non dominabitur, non enim sub lege estis, sed sub gratia.2 Peccatum namque exercere vere non potest dominationem in illo qui dominatur affectibus vitiorum.
Footnotes
Chapter 429 of 499