Capitulum 6
Quod sicut Evangelii gratia tribuerit perfectis regna cœlorum, sic gratiose sustentet infirmos.
QUEMADMODUM ergo evangelicus sermo fortes sustollit ad alta atque perfecta, ita non patitur infirmos demergi ad ima; sed perfectis tribuit plenitudinem beatitudinis, veniam vero his qui fragilitate vincuntur. Lex enim collocavit consummantes præcepta sua tanquam in quodam meditullio meriti utriusque, tantum separans a gloria perfectorum, quantum secernit a damnatione transgressorum. Quod quidem quam miserabile infimumque consistat, perpendite ex statu vitæ præsentis, et comparatione qua miserrimum reputatur, si quis ad hoc studeat et laboret dumtaxat ne reus inter honestos habeatur, et non etiam ut inter eos sit locuples, honorabilis et gloriosus.
Chapter 406 of 499