Capitulum 15
Quod principale bonum non debeat teneri aut fieri propter bonum inferius, sed econtra.
MISERICORDIA namque, patientia, caritas, et ceterarum virtutum præcepta, in quibus principale bonum consistit, non sunt tenenda seu adimplenda propter jejunia, sed jejunia potius propter illa. Elaborandum est quippe ut virtutes, quæ veraciter bonæ sunt, acquirantur jejuniis, non ut actus virtutum illarum ad jejunium finaliter ordinentur. Ob hoc ergo utilis est afflictio, ob hoc assumenda est abstinentia seu inediæ medicina, ut per eas pervenire possimus ad contemplationis sinceritatem, in qua incessabile atque immobile bonum est animæ. Nec enim medicina, aurificina, aut ceteræ artes practicæ exercentur propter instrumenta ad opus earum spectantia, sed ferramenta seu instrumenta præparantur potius propter hujusmodi artes : quæ instrumenta sicut utilia sunt peritis, ita superflua sunt his qui artes illas ignorant. Et sicut plurimum prosunt his qui utuntur eorum obsequio ad opus suum efficiendum, sic ignorantes cur instrumenta illa sint instituta, contenti sunt sola possessione eorum, nec possunt eis prodesse, quoniam utilitatem eorum constituunt in sola retentione, non in operis consummatione. Illud ergo est principaliter optimum, propter quod fiunt illa quæ media sunt; ipsum vero præcipuum bonum agitur non propter aliquam causam, sed propter propriam bonitatem.
Chapter 415 of 499