Skip to the text

Capitulum 3

De oblatione decimarum et primitiarum.

DECIMÆ quippe ex Dei præcepto deputatæ fuerunt usibus Levitarum, oblationes vero atque primitiæ usibus sacerdotum;12 sed modus seu ritus primitiarum, quæ sunt quinquagesima pars frugum, fuit ut quinquagesima pars frugum aut animalium præberetur ministerio templi vel sacerdotum.3 Quem modum tepidiores infideliter minorantes, offerebant sexagesimam suorum fructuum partem; devotiores vero modum illum augentes, solvebant quadragesimam partem. Justi autem, quibus non est lex posita, sic probantur non esse sub lege, quod conantur non solum implere, sed item transcendere justitias legis;4 sicque eorum devotio uberior legali præcepto, cumulans observantiam præceptorum, voluntaria addit ad debita.

Footnotes

  1. Ibid. V, 9. ↩

  2. Num. XVIII, 24. ↩

  3. Num. xxxi, 30. ↩

  4. 1 Tim. 1, 9. ↩

Chapter 403 of 499