Skip to the text

Capitulum 17

De ratione et utilitate jejunii.

RETINENTES igitur talem determinationem de qualitate jejunii, ita illud appetamus totis viribus cordis, ut sciamus illud esse nobis accommodum, si observentur in eo opportunitas temporis, qualitas et mensura; nec ita ut in ipso figamus finem nostræ fiduciæ, sed ut per ipsum pertingere valeamus ad animi puritatem et apostolicam caritatem. Manifestum est ergo non principale bonum, sed medium esse jejunium, cui non solum sunt præfixa specialia tempora quibus fieri debet sive omitti, sed etiam modus et qualitas præstituti sunt ei. Ceterum quæ præcipiuntur ut bona, aut prohibentur ut noxia, nunquam sic subjacent temporum exceptioni, ut prohibita debeant aliquando fieri, aut jussa fieri debeant quandoque omitti. Non enim aliquis modus statutus aut positus est justitiæ, patientiæ, sobrietati, pudicitiæ, caritati; nec unquam concessa est licentia aut libertas injustitiæ, impatientiæ, iræ, impudicitiæ sive superbiæ.

Chapter 417 of 499