Skip to the text

Capitulum 18

Quod jejunium non sit semper conveniens.

HIS ergo præmissis de qualitate jejunii, adjicienda est Scripturarum auctoritas, qua manifeste probetur quod jejunium nec possit nec debeat semper servari. Ut enim in Evangelio legitur, jejunantibus Pharisæis cum discipulis Præcursoris, quum Apostoli nondum servarent jejunia, utpote filii et convivæ sponsi cœlestis, conquesti sunt Christo discipuli Præcursoris, qui perfectionem justitiæ credebant se possidere de jejuniis, non de actibus caritatis (tanquam sectatores S. Joannis eximii prædicatoris pœnitentiæ, ita præbentis suo exemplo formam populis cunctis, ut non solum vitaret diversa genera ferculorum quæ humanis usibus ingeruntur, imo et esum panis penitus ignoraret); conquesti sunt igitur Christo dicentes: Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant?1 Quibus Christus respondens, evidenter ostendit jejunium non esse omni tempore congruum nec necessarium, ut quum festivitas aut interveniens occasio caritatis admittit indulgentiam refectionis. Nam ait:2 Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies quum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Quæ verba quamvis protulerit propter resurrectionem corporis sui, proprie tamen ostendunt Quinquagesimæ tempus, in quo Christo post resurrectionem epulante per quadraginta dies cum discipulis suis, gaudium quotidianæ præsentiæ ejus non sinebat illos jejunare.

Footnotes

  1. Matth. ix, 14. ↩

  2. B Ibid. 15. ↩

Chapter 418 of 499