Capitulum 22
Responsio de servando continentiæ temperamento.
THEONAS: Si universa quæ gerimus rationabiliter examinemus, atque de puritate cordis nostri consulamus non aliorum judicium, sed conscientiam propriam, certum est quod intercapedo seu geminatio ista refectionis non possit obesse districtioni justæ aut discreto rigori, si mens incorrupta pari perpendens lance æquam mensuram relaxationis ac continentiæ, castiget ac vitet similiter nimietatem utramque; et vera discretione distinguat utrum pondus deliciarum deprimat spiritum nostrum, an vero major abstinentiæ rigor carnem nostram inclinet, ita ut comprimat aut sublevet partem illam quam extolli senserit vel gravari. Nam Dominus noster nihil vult fieri ad suum honorem et cultum absque moderatione discretionis, quoniam honor regis judicium diligit. Ideo Salomon admonet ut in neutram partem declinemus, vergente seu deficiente discretionis judicio:1 Honora, inquiens, Dominum de justis tuis laboribus, et deliba ei de fructibus justitiæ tuæ.2 Residet quippe in conscientia nostra judex quidam incorruptus ac verus, qui solus non fallitur de statu puritatis nostræ, aliis cunctis nonnunquam inde errantibus. Omni ergo cura ac diligentia jugi intentio circumspecti cordis servetur, ne judicio discretionis nostræ aliquo modo errante, succensi amore abstinentiæ inconsideratæ, aut illecti desiderio nimiæ remissionis, libremus substantiam virium nostrarum examinatione trutinæ inæqualis; sed collocantes puritatem animæ in lance una, et corporis vires in alia, ita pendamus ac ponderemus utrumque judicio conscientiæ vero, ut in neutram partem propensius inclinemus libram æqualitatis, corrupti præponderante unius partis affectu, quatenus nec ad immoderatam districtionem, nec ad nimiam remissionem flectamur, et
Gen. IV, 7, juxta LXX.
Jer. XLVIII, 10, juxta LXX.
Prov. XX, 10, juxta LXX. propter alterum horum nobis dicatur : Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Nam ille qui diligit misericordiam et judicium, Ego (inquiens) diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto;34 exsecratur victimas illas jejuniorum quas extorquentes nobis considerate violenta viscerum afflictione et convulsione, credimus nos Deo recte offerre. Nam sermo divinus condemnat velut operarios fraudulentos, illos qui præcipua oblationum, id est actuum et officiorum suorum, referunt et assumunt ad carnis suæ educationem ac proprium usum, et Domino deferunt minimam partem, id est illorum reliquias. Scriptum est enim : Maledictus qui facit opera Domini negligenter. Non ergo immerito increpat Dominus eum qui ita se fallit iniquo examine, juxta illud : Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant, etc.5 Idcirco Apostolus admonet, ut retinentes moderamen discretionis, in neutram partem labamur nimietate illecti : Rationabile, inquiens, obsequium vestrum.6 Quem excessum similiter prohibet Moyses, dicens : Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius.7 Quibus concordat quod Salomon loquitur : Pondus magnum et pusillum, et mensuræ duplices, immunda sunt apud Dominum utraque; et qui facit ea, in adinventionibus suis compedietur.
Insuper studere debemus non solum modo prædicto, sed etiam isto, ut non habeamus pondera iniqua in cordibus nostris, neque mensuras duplices in horreis conscientiæ nostræ : id est, ne remissius præsumamus ea quæ discretionis regulam laxant, et ne eos quibus prædicamus verbum Dei, obruamus districtioribus præceptis gravioribusque ponderibus quam ipsi nos ferre valemus. Quod dum facimus, quid nisi mercem frugemque Domini appendimus aut metimur duplici præceptorum mensura ac pondere ? Si enim dispensemus ea aliter nobis, aliter fratribus nostris, increpamur juste a Domino, eo quod habemus stateras dolosas duplicesque mensuras, juxta sententiam Salomonis dicentis : Abominatio Domino pondus duplex, et statera dolosa non est bona. Hoc quoque modo evidenter incurrimus reatum duplicis mensuræ ponderisque dolosi, si cupiditate laudis humanæ ostentemus coram Fratribus quædam districtiora quam exercere solemus privatim in cellulis nostris, cupientes abstinentiores sanctioresque apparere humano conspectui quam divino : quæ vanitas non solum est nobis vitanda, verum etiam summe abominanda. Sed interim paulo longius evagati a quæstione proposita, revertamur modo ad eam.
Prov. XX, 23, juxta LXX.
Footnotes
Chapter 421 of 499