Capitulum 9
Quomodo non acquiescente uxore, ad monasterium convolaverit.
PORRO quum uxor durissima non assentiret sibi talibus obsecrationibus jugiter insistenti, affirmans se nullatenus posse carere mariti solatio propter adolescentiæ suæ florem, ideoque si quid criminis perpetraret relicta ab eo, magis imputandum esse eidem qui fœdera conjugii rumperet: tunc ipse Theonas quum diu prætendisset et allegasset conditionem naturæ humanæ valde incertam ac fragilem, et quam periculosum esset diutius implicari desideriis operibusque carnalibus: asserebat non licere alicui facere se extorrem seu imparticipem boni quod didicit, majoris quoque esse peccati despicere cognitam bonitatem quam non amare incognitam, se item involvi prævaricationis reatu si terrena sordidaque præferret tam præclaris ac cœlestibus donis inventis; magnificentiam quoque perfectionis ad omnem ætatem et sexum pertinere, atque universa Ecclesiæ membra invitari ad aggrediendam et ascendendam celsitudinem sublimium meritorum, dicente Apostolo, Sic currite ut comprehendatis; nec paratos ac alacres debere subsistere propter mores ac moras segnium ac tardorum, quum rectius sit ut desides a præcurrentibus incitentur, quam ut properantes a sedentibus ac pigris detineantur.1 Et hinc se decrevisse dicebat renuntiare ac mori mundo, ut possit vivere Deo, et ideo quamvis obtinere gratiam istam non posset ut simul cum conjuge transiret in Christi consortium, malle tamen salvari cum unius membri dispendio, et quasi debilem ingredi regnum cœlorum, quam cum corporis integritate damnari.2
Adjecit quoque: Si Moyses permisit relinqui uxores propter duritiam maritorum, quare Christus non sinat hoc, si fiat castitatis amore?34 Præsertim quum idem Dominus indicans inter cetera esse non solum abjiciendas, sed etiam odiendas pro nomine suo et perfectionis desiderio affectiones patrum, matrum ac filiorum, quibus præcipimur non solum lege Moysis, sed et Christi, omnem reverentiam exhibere, conjungat eis nomen uxoris, dicendo:5 Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, vel sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.6 In tantum igitur Christus non sustinet aliquid comparari perfectioni quam prædicat, ut dissolvat etiam necessitudinem patris ac matris, de quibus secundum Apostolum est primum mandatum in lege, videlicet, Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longævus super terram:78 quorum affectionem præcipit Christus pro suo amore contemni. Itaque sicut evangelicus sermo condemnat eos qui extra adulterii casum rumpunt vinculum conjugale, sic evidenter promittit centupla præmia his qui jugum carnale rejiciunt propter Christi amorem et castimoniæ appetitum.9
Quapropter si fieri potest, ut ratione accepta, tandem flectaris ad partem hanc desideratissimam mihi, ut scilicet Domino servientes, pariter evitemus pœnam gehennæ, non refuto conjugii caritatem, imo majore dilectione amplector. Agnosco namque et veneror conjugem adjutricem meam mihi deputatam per Dei sententiam, nec respuo ei cohærere in Christo indirupto fœdere caritatis; nec separo a me quod Dominus mihi conjunxit lege primæ conditionis, dummodo sis et tu quoque quod Creator te esse voluit. Si vero nolueris te in adjutorium mihi esse, sed in deceptionem; et malueris te exhibere in adminiculum non mihi, sed hosti, et putas conjugium datum ad hoc ut fraudes seu prives te salute oblata, et a Christi discipulatu me retrahas, viriliter apprehendam doctrinam mihi prolatam ore abbatis Joannis, imo et Salvatoris, ita ut nulla affectio me possit a spirituali avellere bono, quum dicat Salvator: Qui non odit patrem et matrem, etc., non potest meus esse discipulus.10
Itaque quum intentio mulieris non flecteretur his et consimilibus verbis, et in eadem obstinationis duritia remaneret, dixit Theonas: Si ego non possum te a morte abstrahere, nec tu abstrahes me a Christo; tutius mihi est habere divortium ab homine, quam a Deo. Adspirante igitur gratia Dei, constanter prosecutus est suum propositum, nec passus est ardorem desiderii sui tepescere per aliquam moram. Mox quippe relicta omni facultate mundana, monasterium est ingressus, ubi in brevi emicuit tanto sanctitatis et humilitatis splendore, ut post mortem abbatis Joannis successorisque ejus S. Eliæ abbatis, prædecessori suo non imparis, B. Theonas eis successerit in diaconiæ dispensatione, præelectus ad hoc universorum consona voce.
Footnotes
Chapter 409 of 499