Skip to the text

Capitulum 12

De natura eorum quœ sunt bona aut mala, vel media.

AD hæc abbas Theonas usus est tali sermonis exordio: Oportet nos consentire, etiam nondum cognita ratione, auctoritati Patrum, consuetudinique majorum usque ad tempus nostrum per tot annos protractæ, eamque custodire, sicut antiquitus tradita est, jugi observantia et honore. Verumtamen quoniam vultis cognoscere causas et rationes istius rei, advertite breviter ea quæ tradita sunt a senioribus nostris super institutione et observantia ista. Verumtamen antequam proferatur auctoritas sacræ Scripturæ, pauca, si placet, dicamus de natura et qualitate jejunii, ut subsequens Scripturarum auctoritas disputationem nostram confirmet. Divina sapientia in Ecclesiaste designavit proprium tempus esse omnibus rebus, tam prosperis quam adversis seu tristibus, dicens: Omnibus tempus est, et tempus est omni rei sub cœlo. Tempus pariendi et tempus moriendi, etc.1 Itaque Scriptura docuit nihil horum esse perpetuum bonum, nisi fuerit factum opportune et competenter, ita ut eadem opportune gesta sint bona, si autem præsumantur tempore importuno, inutilia sint et nociva; demptis his tantum quæ per se principaliter bona vel mala sunt, nec possunt unquam in contrarium derivari aut permutari, ut justitia, prudentia, fortitudo, virtutesque ceteræ, varia quoque peccata, quorum rationes non possunt mutari aut cadere in aliam partem. Porro si aliqua sint quæ possunt in utramque partem deflecti ac trahi, ita ut juxta qualitatem et modum utentium eis sint bona aut mala, hæc interdum utilia aut inutilia, seu bona vel mala sunt, non absolute ex sua natura, sed ex affectu agentis opportunitateque temporis.

Footnotes

  1. Eccle. III, 1, 2, juxta LXX. ↩

Chapter 412 of 499