Capitulum 32
Responsio ad hæc; et de differentia præceptorum legis et Evangelii.
THEONAS : Inquisitio vestra rursus proponit quæstionem non modicam, quam tentabo, quantum potero, solvere et breviter expedire, quamvis sciam vim ejus non posse tradi nec percipi ab inexpertis : quam percipietis, si jam intellectus vester operibus subsequatur ea quæ dicimus. Quæcumque enim cognoscuntur non per doctrinam, sed per experientiam, sicut non possunt tradi sive doceri ab inexperto, ita non queunt intelligi aut teneri, nisi ab eo qui fuerit fundatus simili institutione ac studio. Hinc necessarium reor ut primo diligentius inquiramus quæ sit voluntas aut quod propositum legis, et quæ sit disciplina atque perfectio gratiæ seu Evangelii, ut consequenter possimus agnoscere dominationem seu expulsionem peccati.
Itaque lex principaliter jubet expeti et iniri copulam nuptiarum, dicendo : Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Israel; et, Maledicta sterilis quæ non peperit. Econtrario gratia seu Evangelium nos invitat ad incorruptionem perennem castimoniamque virginitatis beatæ : Beatæ, inquiens, steriles, et ubera quæ non lactaverunt;1 et, Qui non oderit patrem, et matrem, et uxorem, non potest meus esse discipulus; illud quoque Apostoli : Reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint.2 Lex insuper dicit : Decimas tuas et primitias non tardabis offerre;3 Evangelium autem : Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus.4 Denique lex non prohibet talionem convitiorum et injuriarum vindictam, dicens : Oculum pro oculo, dentem pro dente;5 Evangelium vult patientiam nostram probari cum geminatione injuriæ cædisve irrogatæ, atque ad duplicis adversitatis perpessionem hortatur nos esse paratos, quum ait : Si quis te percusserit in dexteram maxillam, præbe ei et alteram; et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.6 Lex dictat inimicos odio esse habendos; Evangelium diligendos, in tantum ut doceat pro illis esse orandum.7891011
Footnotes
Chapter 431 of 499