Capitulum 33
Quod leviora sint Evangelii præcepta, quam legis.
QUICUMQUE ergo ascenderit culmen evangelicæ perfectionis, cognoscit se esse tantum sub gratia Salvatoris: utpote super legem sublimatus meritis tantarum virtutum, despiciens universa præcepta per Moysen tanquam parva, intelligens se adjutorio Salvatoris ad statum illum sublimissimum pervenisse. Non ergo dominatur in eo peccatum, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; quæ caritas excludit omnem affectum cujuscumque alterius rei. Non autem potest concupiscere vetita aut contemnere jussa, cujus totum studium totumque desiderium semper intentum est divino amori, et in tantum non capitur delectatione vilium rerum, ut etiam non utatur rebus concessis.
Porro in lege, ubi conjugalis fides servatur, aculei carnalis concupiscentiæ nequeunt non vigere, quamvis libido cohibita mancipetur uni tantummodo feminæ; estque difficile ut ignis cui pabula applicantur, ita præfixis terminis includatur, ut non extra se extendendo comburat quidquid tetigerit. Cui etsi suum objectum ita semper occurrat, ut non sinatur extra ardere, tamen incendit etiam dum cohibetur; quia voluntas ipsa culpabilis est, et consuetudo concubitus velocissime rapitur ad adulteriorum excessus. Ceterum hi quos gratia Salvatoris accenderit sancto integritatis amore, ita consumunt igne caritatis divinæ spinas omnium desideriorum carnalium, ut nec tepens vitiorum favilla refrigerium integritatis diminuat. Famuli igitur legis labuntur ad illicita usu actuque licitorum, sed participes gratiæ seu ministri Evangelii dum licita vitant, illicita non committunt.
Interea sicut peccatum vivit in conjugii amatore, ita et in eo qui contentus est reddere decimas et primitias suas dumtaxat.
A Necesse enim est eum dum tardat aut negligit, peccare in qualitate, aut quantitate, aut quotidiana distributione. Qui enim jubetur infatigabiliter ministrare ea quæ sua sunt indigentibus, difficile est ut non frequenter incurrat laqueos vitiorum, quantumcumque magna devotione et summa fide ea dispenset. Peccatum autem illis dominari non potest qui Christi consilium non spreverunt, sed omnem substantiam suam pauperibus erogantes, et crucem suam sumentes, subsequuntur gratiæ largitorem.1 Non enim infidelis cura victus servandi mordebit dispensantem Christo opes sacratas, et pia distributione erogantem suas pecunias veluti alienas; nec ambiget de eleemosynæ largitate exspectatio tristis: quia quod semel obtulit Deo totum, id jam dispergit ut alienum absque propriæ necessitatis recordatione aut modici victus timore, qui certus est se nutriendum esse a Deo multo plus quam volucrem cœli, quum ad desideratam pervenerit paupertatem aut nuditatem.2 Econtrario is qui retinens substantiam hujus mundi, et lege antiqua constrictus distribuit decimas fructuum suorum atque primitias pecuniarumve partem, quamvis valde exstinguat hoc rore eleemosynæ ignem peccatorum suorum, tamen quantumcumque magnanimiter opes dispenset, impossibile est ut plene se eruat a dominatione peccati, nisi forte per gratiam Salvatoris deposuerit cum re etiam ipsum possidendi affectum.3
Conformiter, non potest non servire cruento peccati imperio, quicumque vult ex legis præcepto eruere oculum pro oculo, aut dentem pro dente, aut inimicum odire:4 quia necesse est eum accendi perturbatione furoris aut iræ, dum cupit suam ulcisci injuriam talione, dum contra inimicos suos amaritudinem servat per diem. Quicumque ergo versatur sub illuminatione evangelicæ gratiæ, superans malum non resistendo, sed patienter ferendo, non moratur sponte præbere dexteram maxillam percutienti, etiam alteram, dimittitque pallium volenti contra se movere liti-5
Matth. v, 44. gium pro tunica : diligens inimicos et pro calumniatoribus orans, iste repulit jugum peccati, et vincula ejus dirupit. Non enim vivit sub lege, quæ non perimit seminaria vitiorum (unde non immerito Apostolus ait de ea, Reprobatio fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem :6 nihil enim ad perfectum adduxit lex; et Dominus loquitur per Prophetam, Dedi eis præcepta non bona, et justificationes in quibus non vivent), sed talis vivit sub gratia, quæ amputat non solum ramos nequitiæ, sed omnino evellit radices noxiæ voluntatis.7
Footnotes
Chapter 432 of 499