Skip to the text

Capitulum 34

Qualiter quis probetur esse sub gratia.

Qui ergo studuerit observare evangelicæ perfectionem doctrinæ, non premitur dominatione peccati, utpote constitutus sub gratia. Hoc namque est sub gratia esse, ea quæ mandat gratia adimplere. Quicumque ergo noluerit esse subjectus plenitudini evangelicæ perfectionis, sciat se non esse sub gratia, sed præpeditum adhuc vinculis legis (quamvis videatur sibi baptizatus ac monachus), si peccati pondere prægravetur. Propositum est enim Christi, superædificare et adimplere Mosaicas jussiones.1 Quod quidam penitus ignorantes, et negligentes magnificentiam consiliorum exhortationumque Christi, ita resolvuntur securitate libertatis præsumptuosæ, ut non solum Christi præcepta non attingant nec impleant tanquam ardua, imo et spernant ea quæ Mosaica lege mandata sunt eis velut incipientibus et pusillis; quæ aspernantur veluti antiquata, dicentes libertate periculosa illud Apo- Rom. vi, 15. stoli : Peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Qui ergo non est sub gratia, quoniam non ascendit culmen doctrinæ Christi, neque sub lege, quia non suscipit parvula legis præcepta, oppressus est duplici vitiorum imperio, atque ob hoc solum credit se percepisse gratiam Salvatoris, ut fiat ab eo per libertatem noxiam alienus, cadens in id quod Petrus apostolus docet esse cavendum, dicendo :2 Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem; Paulus quoque : Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres, (ut scilicet absoluti sitis a damnatione culparum) tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, id est, evacuationem legalium præceptorum non credatis esse peccandi licentiam.3 Porro quod ista libertas non sit nisi ubi Dominus per gratiam commoratur, docet Paulus quum ait : Dominus Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Quapropter ignoro an potuerim elucidare atque exprimere istum beati Apostoli sensum, sicut hi sapiunt qui sunt experti; unum apertissime scio, videlicet sensum illum omnibus reserari, etiam sine expositione cujusquam, qui tenuerint actualem scientiam seu practicam disciplinam insistendo exstirpationibus vitiorum. Non enim laborabunt ad intelligendum id quod didicerint operando.

II Cor. iii, 17.

Footnotes

  1. Matth. v, 17. ↩

  2. I Petr. ii, 16. ↩

  3. Galat. v, 13. ↩

Chapter 433 of 499