Skip to the text

Capitulum 28

Qualiter revelatum sit abbati cœnobii, Mutium fecisse opus Abrahæ patriarchæ; et quod in regimine monasterii Mutius suo successerit abbati.

DENIQUE fides atque devotio Mutii in tantum complacuit Deo, quod divino est testimonio collaudata. Nam paulo post revelatum est abbati cœnobii, Mutium esse parificatum in virtute obedientiæ Abrahæ patriarchæ. Quumque brevi tempore consummato abbas ille migraturus esset ad Dominum, præposuit Fratribus cunctis Mutium, eumque reliquit successorem sui et abbatem cœnobii.

Chapter 69 of 279