Capitulum 20
De tribus granis lenticulæ a dispensatore repertis.
IN septimana cujusdam Fratris præteriens dispensator, vidensque jacere in terra tria lenticulæ grana quæ de manu hebdomadarii festinantis et ea coctioni parantis elapsa sunt cum aqua qua mundabantur, abbatem super hoc confestim consuluit. A quo Frater ille judicatus est tanquam transgressor, et peculii sacri neglector: unde ab oratione suspensus est. Cujus negligentiæ culpa non aliter ei dimissa est, nisi quum eam publica pœnitentia expiasset. Nempe non solum se ipsos credunt non esse suos, sed etiam omnia sua credunt Domino consecrata: propter quod quidquid fuerit monasterio semel collatum, asserunt cum omni reverentia esse tractandum. Tantaque fide omnia illa tractant, custodiunt et dispensant, ut tota credulitate confidant se mercedem consecuturos a Deo, si etiam ea quæ habentur despectui et parva ac vilia reputantur, de loco aliquo moverint aut aptius collocaverint, si gillonem impleverint aqua, vel ex eo alicui dederint potum, si parvam festucam de oratorio aut cella removerint.
Chapter 61 of 279