Capitulum 27
De humilitate et obedientia abbatis Mutii in projiciendo proprium filium suum in flumen juxta senioris imperium.
HUCUSQUE pauca de multis factis abbatis Joannis sufficiat recitasse. Nunc enarrabo factum abbatis Mutii dignum memoria. Hic namque abrenuntiare desiderans mundo, tamdiu ante fores monasterii jacuit, donec insuperabili perseverantia sua obtinuit recipi cum parvulo filio suo circiter octo annorum, contra omnem consuetudinem cœnobiorum. Quumque recepti fuissent, non solum diversis magistris sunt traditi, sed et habitatione cellæ statim divisi: ne pater assidua visione parvuli sui, recordaretur facultatum quibus renuntiavit, et ne carnali affectione filium sibi superesse adverteret; sed sicut ignoravit se divitem esse, sic nescivit se patrem exsistere. Quod ut plenius probaretur, an scilicet plus faceret ex sanguinis et viscerum suorum affectione, an ex obedientia et Christi mortificatione, quam omnis renuntians pro ejus amore debet omni sensuali affectioni præferre; de industria negligebatur puerulus, panniculis potius indutus quam vestibus, immunditiis quoque sic opertus ac inquinatus, ut contristare magis quam delectare potuisset oculos patris, quoties fuisset ab eo visus. Insuper patre suo vidente, frequenter colaphis alapisque percussus est absque demerito suo, ita ut pater nunquam videret genas ejus nisi lacrimis irrigatas. Quumque puer per singulos dies sub oculis patris taliter tractaretur, tamen pro Christi amore et virtute obedientiæ, viscera patris rigida et immota jugiter permanserunt. Non enim jam reputabat filium suum, quem secum pariter obtulit
A Christo, nec curavit de præsentibus afflictionibus ejus, sed magis gaudebat quod non infructuose vidit filium suum talia pati: parum cogitans de planctu illius, sed de propria humilitate ac perfectione sollicitus. Quam districtionem immobilemque rigorem Mutii intuens abbas cœnobii, et constantiam ejus volens plenius experiri, quum quadam die vidisset puerum lamentantem, simulans se commotum contra eumdem, dixit Mutio: Tolle, et jacta eum in fluvium. Tunc ille, quasi hoc sibi a Deo fuisset præceptum, mox rapuit puerum, ac propriis ulnis celeri cursu portavit ad fluvium, ut in eum projiceret parvulum. Quod etiam ex fervore fidei et obedientiæ protinus adimplesset, nisi de industria quidam Fratres ripam fluminis obsedissent, et exsecutionem impedivissent præcepti.
Chapter 68 of 279