Skip to the text

Capitulum 36

Quod renuntiatio nihil prosit, si his quibus renuntiavimus iterum implicemur.

CAVE ergo ne unquam resumas quidquam eorum quæ abrenuntians abjecisti, et ne contra Christi prohibitionem reversus de agro evangelicæ operationis, inveniaris revestiri tunica tua qua te expoliasti;1 nec revertaris ad viles atque terrenas concupiscentias hujus mundi, et contra Christi præceptum de perfectionis tecto descendens, præsumas tollere quidquam ex his quæ, te abnegans, reliquisti.2 Cave ne recorderis carnaliter parentum tuorum, aut pristinæ affectionis: ne ad sæculi hujus curas sollicitudinesque reductus, et juxta Salvatoris sententiam, manum tuam supra aratrum ponens, ac retro adspiciens, aptus esse non possis regno cœlorum.3 Cave ne aliquando resuscites in te elationem, quum cœperis degustare quamdam scientiam psalmorum professionisque tuæ, quam elationem modo incipiens conculcasti fidei ardore ac plena humilitate, sicque juxta Apostolum, rursus ædificans quæ destruxisti, prævaricatorem constituas temetipsum;4 sed potius in finem usque persevera in paupertate hac quam coram Deo et angelis ejus professus es. Nec tantum permaneas, sed insuper proficias semper et crescas in hac humilitate et patientia qua cum multis lacrimis in monasterio suscipi postulasti, decem diebus jacens præ foribus. Etenim valde est miserum a rudimentis ac primordiis tuis ad inferiora corruere, quum tenearis ab ipsis ascendere, et ad perfectionem conari. Non enim qui cœperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.5

Footnotes

  1. Matth. xxiv, 18. ↩

  2. Ibid. 17. ↩

  3. Luc. ix, 62. ↩

  4. Galat. II, 18. ↩

  5. Matth. xxiv, 13. ↩

Chapter 77 of 279