Skip to the text

Capitulum 14

Quod licet multa pecunia de uniuscujusque opere congeratur, nullus tamen præsumat excedere statutæ sufficientiæ parcitatem.

ET quum tantos reditus unusquisque de opere ac sudore proprio quotidie præstet cœnobio, ut ex his sustentare possit non solum propriam sobrietatem, sed etiam aliis subvenire, in nullo tamen inflatur, nec sibi de tanto sudore et quæstu operis sui blanditur: imo nihil sibi unusquisque assumit præter duo paximacia, quæ pro tribus vix denariis ibi venduntur. Inter quos nullum peculiare opus ab aliquo affectatur, non dicam effectu, imo nec cogitatione: quod tamen pudet narrare, quodque in nostris monasteriis fieri utinam nesciremus. Quumque omnia monasterii bona suam putet esse substantiam, et cunctis eis curam sollicitudinemque impendat tanquam omnium dominus, tamen ad retinendam arreptæ nuditatis seu paupertatis virtutem, quam studet usque ad finem perfecte et inviolabiliter observare, sic reputat semetipsum a cunctis rebus extraneum atque ab omnibus alienum, ut exhibeat se tanquam peregrinum et incolam hujus mundi, et alumnum ac ministrum se æstimet claustri magis quam dominum cujuslibet rei.

Chapter 55 of 279