Skip to the text

Capitulum 39

Quo ordine possit quis ad perfectionem venire, quo de timore Dei ad caritatem ascendat.

PRINCIPIUM atque custodia nostræ salutis, est timor Dei: per quem acquiritur initium conversionis, purgatio vitiorum, et virtutum custodia his qui ad vitam informantur perfectam. Qui quum penetraverit hominis mentem, parit omnium rerum contemptum, oblivionem parentum, ac mundi horrorem. Porro humilitas acquiritur contemptu ac privatione omnium facultatum. Signa quoque humilitatis sunt ista: primo, si habeat homo in se mortificatas omnes proprias voluntates; secundo, si revelaverit superiori suo non solum universas suas actiones, sed etiam suas cogitationes; tertio, si universa committat ejus judicio et nihil suæ discretioni, monita quoque senioris sui avide ac libenter auscultet; quarto, si in omnibus servet obedientiam, mititatem, patientiamque constantem; quinto, si non solum nulli injuriam inferat, sed et sibi illatam toleret absque tristitia et dolore; sexto, si nihil agat aut præsumat, ad quod non hortetur communis regula aut majorum exempla; septimo, si semper vilibus sit contentus, ad omnia quoque quæ sibi præcipiuntur judicaverit se tanquam operarium malum atque indignum; octavo, si intimo cordis affectu credat se cunctis inferiorem, nec sola labiorum superficie se talem pronuntiet; nono, si linguam suam refrenet, nec sit clamosus in voce; decimo, si non sit pronus ad risum. His namque et eis similibus signis cognoscitur vera humilitas. Quæ quum fuerit vere possessa, confestim perducet te gradu excellentiori ad caritatem, quæ timorem non habet:1 per quam absque ullo labore, quasi ex naturali inclinatione, incipies custodire universa quæ ante non sine pœna formidinis observabas, non jam intuitu aut timore alicujus supplicii, sed amore ipsius boni ac delectatione virtutum.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 18. ↩

Chapter 80 of 279