Skip to the text

Capitulum 38

De præparatione renuntiantis adversus tentationes, et de paucis imitandis.

QUAPROPTER secundum Scripturæ doctrinam, egressus ad serviendum Domino, sta in timore ipsius, et præpara animam tuam, non ad requiem, non ad securitatem, sed ad tentationes atque angustias.1 Per multas enim tribulationes oportet nos ingredi regnum Dei. Angusta quippe est porta, et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam.23 Considera igitur te effectum de paucis atque electis; ne exemplo et tepore multorum pereuntium refrigescas, sed vive ut pauci, ut merearis cum paucis inveniri in regno Dei. Multi equidem sunt vocati, pauci vero electi;4 et pusillus est grex cui complacuit Patri dare hereditatem cœlestem.5 Itaque noveris non leve esse peccatum, si quis perfectionem professus, imperfecta sectetur. Ad perfectionem autem pertingitur his gradibus atque hoc ordine.

Footnotes

  1. Eccl. II, 1. ↩

  2. Matth. VII, 14. ↩

  3. Act. XIV, 21. ↩

  4. Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩

  5. Luc. XII, 32. ↩

Chapter 79 of 279